Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 267
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Confessor
Refert Vincentius… = VINCENTIUS BELVACENSIS, 1624. Speculum historiale. Douai, XXV, 90.
Vincent de Beauvais place ce fait en 1094.
- LyonLyonLyonLyonLione
- belle-mèremother-in-lawSchwiegermuttersuegrasuocera
- gendreson-in-lawSchwiegersohnyernogenero
- MeurtreMurderMordcrimenassassinio
- épéeswordSchwertespadaspada
- repentirrepentanceReuearrepentimientopentimento
- ConfessionConfessionBeichteConfesiónConfessione
- Vierge MarieBlessed virgindie Jungfrau MariaVirgen MaríaMadonna
- peine capitaledeath penaltyTodesstrafepena capitalpena capitale
- bûcherstakeScheiterhaufenhoguerarogo
- libérationliberationBefreiungliberaciónliberazione
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
Confessor debet esse perfectus istis conditionibus sequentibus. Primo debet esse mundus.
Refert Vincentius quod quidam fuit prope Lugdunum qui de voluntate uxoris unicam filiam cuidam juveni nuptui tradiderat. Et filiam et virum in domo propria tenentes, invidia orta est inter generum et matrem puelle, eo quod sibi videbatur quod plus diligeretur a suo marito quam ipsa, et etiam maliciose suspicando ne ad eum sicut ad filiam accederet pro nephario actu. Cum ergo juvenis semel dormivit in lecto patris sui nurus accepto gladio eum jugulavit et in loco sue filie collocavit . Cum ergo appropinquasset hora comestionis, mater precepit filie ut suum virum vocaret. Que ingressa cameram et invenisset eum in suo sanguine cruentatum, clamans et ejulans ac seipsam disserpens totam familiam convocavit. Cum ergo premissis multi exhortationibus eam de terra levassent et juvenem sepelivissent, interfetrix precognita sua malicia dolere cepit multum de scelere perpetrato, et ad sacerdotem accedens fuit clare confessa. Tandem lis ponitur inter sacerdotem et eam eo quod nollet acquiescere petitionibus suis immundis. Et ideo ad judicem ivit et confessionem integram predicte domine revelavit. Que capta et confessa, dum fuisset data sentencia ut sequenti die combureretur, illa nocte cum maximis lacrimis adjurare cepit Christum ut per merita beate Virginis et per virtutem confessionis ipsam dignaretur juvare. In crastinum ad ignem ducitur et beate Virgini se commendans humiliter, dum accensus fuisset ignis in medio flammarum stetit illesa. Cumque tota congeries lignorum fuisset consumpta et ignis quasi fuisset extinctus, in ea nullum vestigium combustionis apparuit. Cum ergo plura ligna addidissent nec sic in aliquo lederetur, stupens judex et visa virtute Dei et beate Virginis ipsam absolutam dimisit, etceteraI
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #2737 : Incest, mother and son in law. A woman commits incest with her son in law and then murders him out of fear. When she confesses, she is protected by the Virgin and unharmed by the fire at the stake. Alpha # 466; Recull # 407; S.T.: V21.2.– Ward II, p. 663. (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Arnoldus Leodiensis, 2015. Alphabetum narrationum, Elisa Brilli (éd.), Turnhout, Brepols. 474.
- Maggioni Giovanni Paolo (éd.), 1998. Iacopo da Varazze, Legenda aurea, Firenze, SISMEL-Ed. del Galluzzo, vols. 2. ch. 127, vol. 2, p. 913-914..
- Helinandus Frigidi Montis monachus, Chronicon, PL 212, col.1017.
- ed. LOOSE, Alexander, 2021. Compilatio singularis exemplorum, Brepols, Turnhout, Brepols. n. 102.
- CataloguesRépertoiresVerzeichnisseRepertoriCatálogos:
-
- Poncelet Albert, 1902. « Miraculorum B. V. Mariae quae saec. VI. XV. latine conscripta sunt index postea perficiendus », dans Analecta Bollandiana, 21, 1902, p. 241-360. 1560.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. p. 277-278.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.