Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 330

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE019385
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE019385 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 330)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019385 (accessed 2022-07-02).« TE019385 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 330) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019385 (consulté 2022-07-02)."TE019385 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 330)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019385 (zugegriffen 2022-07-02)."TE019385 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 330)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019385 (consultato 2022-07-02)."TE019385 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 330)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019385 (accedido 2022-07-02).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Johannes Gobii
Exemplum contextContexte de l'exemplumUmgebung des ExemplumContesto dell'exemplumContexto del exemplum:

Conversio

SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Parabole du procès entre un âne et un chevalier.
SourcesSourcesQuellenFontiFuentes:

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti... = non repéré.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

Item ad idem. Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuit quidam comes in Pictavia sceleratus et malus; et quia habundabat in humana sapiencia vix volebat aliquem doctorem audire, qui de sua conversione ipsum moneret. Tunc quidam simplex homo accessit ad eum et proposuit sibi hanc parabolam. Asinus et miles questionem ad invicem habuerunt et cum ad judicium pervenissent, miles venit cum principibus, cum clericis, cum armatis; sed asinus venit cum illis cum quibus fuerat nutritus, scilicet cum porcis, cum herbis, cum animalibus, cum canibus et ceteris. Examinata questione asinus obtinuit factum. ” Nunc quero a te, O comes, an talis miles deberet multum esse confusus ?” respondit comes: "Vere tantum quod si ego fuissem loco ejus nunquam homo extunc me vidisset. ” Tunc senex: "Vere tu es miles ille et ego sum asinus et habemus questionem: an vacare deliciis vanitatibus et peccatis sit malum. Tu cum rationibus tuis vis opponere quod non et ego quod sic. Et ideo sumus vocati coram divino judicio. Tu venis cum militibus, cum potencia, cum nobilitate et ego cum creaturis. Et si respicis omnem creaturam, omnes laudant Deum et sunt obedientes ei. Respice celum et terram et omnia que in eis sunt. Respice astra et omnem naturam cum suis actibus et qualitatibus et dispositionibus: sine linguis et oculis Deum cognoscunt et peccatum fugiunt. Laudant herbe, flores, arbores floribus suis et fructibus. Laudant aves et cognoscunt, nam ova fovent et pullos nutriunt, de precepto Dei pulli statim sequentur matrem, et agni quam cito nati sunt ad balatum matrem cognoscunt et sequuntur. Porci nati currunt ad ubera quilibet ad suum secundum diem nativitatis sue. Canes sunt fideles suis dominis et se opponunt volentibus nocere. Cum ergo omnis creatura quantumcunque vilis conditionis existat suo obediat creatori, nec in aliquo transgrediatur suum preceptum. Ego una cum eis questionem lucrabimur in die judicii non obstante sapiencia et nobilitate tua. ” Tunc comes illa precogitans ex istis verbis conversus ad Christum suam vitam plenissime emendavit.

From:
Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. p. 306.

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE019385.xmlTE019385.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para