Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 374
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Crux
Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti... = Stephanus de Borbone, Tractatus de diversis materiis praedicabilibus, ms. Paris, BnF, lat. 15970, f. 213b-c.
- TolèdeToledeToledoToledoToledo
- nécromancienecromancyTotenbeschwörung,nigromancíanegromanzia
- magiemagicZaubereimagiamagia
- palaispalacePalastpalaciopalazzo
- pactepactPaktpactopatto
- DiableDevilTeufelDiabloDiavolo
- signe de croixsign of crossKreuzzeichensigno de la Cruzsegno della croce
- illusionillusionVorspiegelungilusiónillusione
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
Item ad idem. Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuit apud Tholetum quidam maximus nigromanticus, ad quem accedens quidam scutifer pauper propter divicias se ejus servicio mancipavit. Cum autem quadam die una cum magistro domino suo ad nemus cum ave venatica venisset , visum fuit illi scutifero quod ad ripam cujusdam fluminis venissent, ultra quod erat castrum mirabilis structure. Cumque requisisset magistrum cujus esset illud castrum, respondit: "Domini mei est , et cum ipso pernoctabimus et para te ad faciendum homagium sibi. ” Cumque incepissent ambo transire fluvium, speculator castri clamavit qui esset qui fluvium transiret, respondit magister: "Ego sum amicus domini regis. ” Tunc porte aperiuntur, pons tornatilis inclinatur et quadraginta juvenes cum corticiis eis occurrerunt et etiam milites incliti. Cumque introducti fuissent pallacium et rex descendisset de aureo solio, juxta se posuit magistrum et quesivit causam sui adventus. Tunc magister: "Ideo veni ut dites socium meum et ab eo recipies homagium. ” Cumque pro homagio fuisset requisitus ut abnegaret Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, juvenis stupens et dexteram manum elevans signavit se et ait: "Et ego reddo me Patri et Filio et Spiritui sancto. "Tunc subito tota illa curia cum rege et magistro in abissum descendit et solo juvene perterrito remanente.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Major J., 1611. Magnum speculum exemplorum, Douai. Crucis virtus III.
- Stephanus de Borbone, 2015. Tractatus de diversis materiis predicabilibus. Secunda pars: de dono pietatis, Jacques Berlioz (éd.), Denise Ogilvie-David (éd.), Colette Ribaucourt (éd.), Turnhout, Brepols. n. 613.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. p. 325.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.