Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 474

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE019598
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE019598 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 474)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019598 (accessed 2022-07-04).« TE019598 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 474) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019598 (consulté 2022-07-04)."TE019598 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 474)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019598 (zugegriffen 2022-07-04)."TE019598 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 474)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019598 (consultato 2022-07-04)."TE019598 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 474)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019598 (accedido 2022-07-04).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Johannes Gobii
Exemplum contextContexte de l'exemplumUmgebung des ExemplumContesto dell'exemplumContexto del exemplum:

Elemosina

SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Le marchand de Bordeaux et la jeune fille d'Alexandrie.
SourcesSourcesQuellenFontiFuentes:

Dicitur ...

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

Item. Dicitur quod in Burdegala fuit quedam mulier habens unicum filium quem cupiebat ditari, et ideo eum tradidit cuidam avunculo suo ut doceret eum in mercationibus peragendis. Cum ergo posuisset in societate . L. libras et juvenis fuisset missus propter mercationem ad quandam civitatem, in sermone audivit quod nihil erat quod tantum ditaret hominem sicut largitio elemosinarum. Et quia in itinere corruerat quedam ecclesia sancti Nicolai pro cujus constructione petebantur elemosine, juvenis suas . L. libras amore Dei dedit. Rediens ergo ad suum dominum et narrato facto expulsus est de ejus hospitio, sed ad fletum matris reductus eo quod promisisset emendam, et centum libre fuissent posite in societate. Post multa vero tempora juvenis ultra mare mittitur cum magna pecunia et cum navi. Et quia pirate rapuerant filiam Soldani exhibuerant venalem; cujus pulcritudinem mores et conversationem bonam aspiciens juvenis, precio . C. librarum emit et peracto navigio ad Burdegalam eam adduxit.

Quam cum viderent pater suus et mater suspicantes quod ex hoc eam emerat ut immundiciis cum ea vacaret, ambos de domo sua ejecerunt. Tunc illa ad fidem Christi conversa est baptisata et tante devotionis fuit erga crucem et circa Beatam Virginem, ut juvenem, qui eam emerat, ad magnam sanctitatem provocaret. Tandem sponsalia celebrantur inter eos, nec motus immundicie propter virtutem crucis oriebatur in eis. Et quia satis erant pauperes, ipsa induxit juvenem ad emptionem diversarum speciarum serici et auri, ex quibus fecit jocalia mire pulcritudinis, et precipue unum pannum aureum tante pulcritudinis, ut omnem videntem verteret in stuporem. Tunc juvenis per eam missus ad Alexandriam informatus est ut in determinato festo Sarracenorum jocalia cum panno in platea exponeret ad vendendum, et de panno non minus quam duo milia florenorum reciperet, quia cum ibi essent signa que nullus vivens in mundo sciebat facere nisi ipsa, propter amorem filie pater dabit omne precium. De uno tamen fuit informatus juvenis, ut pro solutione pecunie non iret ad castrum patris sed in platea pecuniam expectaret ante traditionem panni . Fecit juvenis sicut ipsa preceperat et in die festo jocalia venalia exposuit. Pannus a Soldano desideratur quantum petit liberalissime elargitur. Sed ad castrum Soldani juvenis non accessit, licet multum fuit rogatus. Regreditur ad virginem cum magnis et mirabilibus diviciis. Possessiones emunt, nec ipsa vult adhuc matrimonium copulare quousque plures divicias congregassent. Emitur igitur ab ea sericum mire pulcritudinis et preciositatis, fiunt jocalia longe pulcriora et meliora quam prima, et pannus componitur tante pulcritudinis quod nunquam fuit visus talis. Remittitur juvenis apud Alexandriam cum informationibus primis, et in die magne festivitatis pannus et jocalia extenduntur, et de panno . X. milia librarum requiruntur. Cui quantitati condescendens Soldanus propter amorem filie, verbis dulcibus seduxit juvenem, ut ad castrum ascenderet pro solutione habenda. Qui cum fuisset castrum ingressus, statim capitur et eculeo elevatur et revelatur ab eo quod filia Soldani in Burdegala in camera et in tali hospitio maneret. Mittuntur galee illo manente capto, juvencula reperitur capitur et ad patrem reducitur valde tristis, juvenis liberatur, tota pecunia sibi solvitur et apud Burdegalam est reversus. Sponsa igitur non inventa, posita pecunia in redditibus, apud Alexandriam est reversus cum uno pulcro jocali, quod sibi dederat sponsa sua. Per magnum tempus ibi moratur nec potest eam videre. Tandem per subtilitatem sui hospitis cui secrete hoc revelaverat, ductus ad quoddam viridarium. Eam vidit et cognitus est ab ea, repelluntur ambo, sed ipse in civitate expectat. Tandem corruptis custodibus sub similitudine emendi illud jocale quod ipsa sibi dederat, juvenis introducitur, cum ea loquitur, et conveniunt quod in determinato festo navigium preparasset. Cum tunc ipsa oportunitatem fugiendi haberet et non alias, exit juvenis letus, appropinquat festum determinatum sed navigium minime reperitur. Tandem cum summo diluculo festivitatis tristis venisset ad portum, nec navis ibi esset aliqua, lugendo et flendo dixit: "O beate Nicolae, modo possetis optime restituere hoc quod in fabrica vestre ecclesie propter reverentiam Dei donavi. ” Et dum sic fleret, vidit in capite portus quandam navem disponentem se ad recessum. Et scita veritate quod apud Burdegalam ibat, facto precio de naulo recessit ad locum per juvenculam destinatum, et ecce juvencula venit onerata gemmis et thesauro mirabili, et clam fugientes ambo sunt recepti in navi. Qui cum apud Burdegalam terram accepissent et omnes thesauros extraxissent, subito navis disparuit, et completo matrimonio Deum et Virginem laudaverunt.

From:
Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

BibliographyBibliographieBibliographieBibliografiaBibliografía:
  • Bremond Claude, 1999. « De La femme achetée (AT *8871) à La princesse délivrée d'exclavage (AT 506A) », dans  Cahiers de littérature orale, 46, 1999, p. 39-77.
CataloguesRépertoiresVerzeichnisseRepertoriCatálogos:
  • Aarne Antti et Stith Thompson, 1961. The Types of the Folktale, a Classification and Bibliography, 2nd ed., Helsingfors. 506A et 888A.
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. p. 362-363.

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE019598.xmlTE019598.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para