Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 483
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Elemosina
Doublet de l'exemplum n. 573
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
Item ad idem . Quidam prepositus devotionem habens in Nativitate Christi omnes advenientes pascebat et multis donabat vestes. Dum autem in quodam festo esset in mensa, audivit fletum unius pauperis stantis in porta, et surgens introduxit eum. Et quia erat totus lutosus, accepta aqua calida, dum involvisset eum suo pallio voluit lavare pedes ejus antequam cum aliis poneretur ad mensam. Et cum accepisset pedes, vidit eos perforatos ad modum Crucifixi. Cum etiam aspexisset manus idem vidit; et cum vocasset familiares suos, statim ille evanuit; et in pelvi eneo in quo aqua fuerat parata ad ablutionem pedum, indelibilis scriptura reperta est hujus tenoris: "Maledictus a Deo excelso est ille qui in magnis festivitatibus induit scutiferos servientes vanitatibus mundi, hystrionibus dat cibum pecunias et vestes contemptis pauperibus quorum sunt; et benedictus a dextera Dei est ille cum tota sua progenie qui pauperibus plus quam divitibus intendit servire. "
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #987 : Christ as pilgrim. Christ, in the form of a pilgrim, receives hospitality from the father of a family. [Var.: A householder offers to pour water on Christ’s pierced hands.] (See also: 1018). H392 # 311, H417 # 32, H455 # 14, cf. H489 # 119, H583 # 31, H668 # 277.– Gregory, Hom., Pat. Lat. Migne 76, col. 1183, 1300. (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Little Andrew George (éd.), 1908. Liber exemplorum ad usum praedicantum saeculo XIII compositus a quodam Fratre Minore Anglico de Provincia Hiberniae, Aberdeen. n. 129.
- Jacobus de Voragine, 1890. Legenda aurea, Graesse, vols. 1. p. 194.
- Maggioni Giovanni Paolo (éd.), 1998. Iacopo da Varazze, Legenda aurea, Firenze, SISMEL-Ed. del Galluzzo, vols. 2. ch. 46, vol. 1, p. 293.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. p. 366.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.