Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 553
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Gloria Dei
Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti... = Stephanus de Borbone, Tractatus de diversis materiis praedicabilibus [Paris, BnF, ms. Lat. 15970], fol. 273d, 292a.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
Gloria Dei affectari debet a nobis propter multas narrationes a. Primo quia ad superna elevat.
Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod cum quidam sanctus affectaret scire conditionem perfecte glorie, raptus est in quodam domo, vidit coronam tante C pulcritudinis ut ejus mens totaliter raperetur. Cum requireretur a ductore que esset illa corona, respondit : « Hec est gloria Beatorum et hü lapides sunt septem perfectiones que contemplabuntur in ea h. Prima agnoscet potentiam et perfectionem Patris, secunda contemplabitur perfectiones Filii, tercia contemplabitur bonitatem Spiritus Sancti. Ceteri vero lapides de novem ordinibus angelorum. » Et cum iste vix vellet recedere, ait ei angelus : « Vade et in rebus terrenis contemplare ejus pulcritudinem, ejus honorem et ejus valorem. Pulcritudo ejus ostenditur ex productis a natura et ab arte, in quibus sunt mire pulcritudines et opera pietatis. Valor ejus percipitur ex precio quo emitur, ex operibus quibus decoratur , ex lapidibus quibus adornatur; sed honor ejus percipitur ex capite in quo portetur, ex loco in quo clauditur et ex his a quibus aspicitur.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. VII, 21. 1. Cf.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. p. 404.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.