Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 807

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE019948
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE019948 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 807)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019948 (accessed 2022-07-04).« TE019948 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 807) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019948 (consulté 2022-07-04)."TE019948 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 807)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019948 (zugegriffen 2022-07-04)."TE019948 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 807)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019948 (consultato 2022-07-04)."TE019948 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 807)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019948 (accedido 2022-07-04).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Johannes Gobii
Exemplum contextContexte de l'exemplumUmgebung des ExemplumContesto dell'exemplumContexto del exemplum:

De Passione Christi

SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Alexandre guéri par un rameau magique, symbole de la passion.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

Passio Christi benedicta multa bona inducit in nobis.

Primo est infirmitatum curativa.

Legitur in Hystoriis Antiquis quod dum Alexander intima Indie penetraret, punctus a quodam serpente inflari cepit. Et tunc quidam peritissimus sapiens misit sibi ramum in quo erant tres virgule, et in qualibet virgula erant quatuor folia et in medio foliorum fructus: et precepit ut si continue sederet, dormiret, jaceret super illa folia et comederet de fructu ibi contento, sine defectu reciperet sanitatem. Quod preceptum medici diligenter observans plenarie est curatus.

Loquendo spiritualiter iste Alexander est homo qui penetrans et affectans equalitatem sapientie, sed per venenum superbie serpentis, id est demonis, est inflatus. Et ideo Deus pater misit ramum id est Filium Dei Benedictum in quo fuerunt tres substancie: divinitas, corpus et anima, et ab istis egressa fuerunt duodecim folia mirabilis pietatis, id est . XII. verba circa Passionem prolata. Primum fuit pie exhortationis "Vigilate et orate!” Secundum pie orationis: "Pater si fieri potest et cetera. ", ut nos a preteritis malis veniam a presentibus tutelam, a futuris cautelam patraret. Tercium fuit pie oblationis: "Ego sum. Si me queritis sinite hos abire. ” Quartum fuit pie reprehensionis: "Amice ad quid venisti?” Quintum pie responsionis: "Ego palam locutus sum mundo et cetera. ” Sextum fuit interpellationis quando flagellis cesus, spinis coronatus, clavis constrictus, patibulo affixus, obprobriis saturatus, omnium dolorum immemor ait: "Pater, ignosce illis. ”

Hec Bernardus.

Septimum fuit fidelis associationis quando qui usque ad singultum ipsius anime semper in peccatis fuit, et in ipsa hora expirationis latro pro suis sceleribus crucifixus maliciam suam confessus et culpam, misericordiam invenit. Unde dictum est ei: "Hodie mecum eris in Paradiso. ” Octavum est pie commissionis: "Mulier ecce filius tuus, ecce mater tua et cetera. ” CO Domina misericordissima quot fontes dicam lacrimarum erupisse, quot gemitus, quot singultus de dulcissimo pectore et corde tuo et de pudicissimis oculis tuis, cum attenderes unigenitum tuum innocentem ligari, flagellari, mactari et in cruce sine culpa extendi et carnem de carne tua ab impiis crudeliter lacerari, cum servum pro filio, discipulum pro magistro reciperes. C

Hec Anselmus.

Nonum fuit verbum compassionis: insultant Judei, spinis coronant, sputis dehonestant, flagellis cedunt, obprobriis afficiunt, ligno suspendunt, lancea confodiunt, postremo sepeliunt, et sic relicta est Dei veritas non paternitas et radius solis unicus dicendo: "Deus meus ut quid me dereliquisti?” clamat caput membris.

Hec Augustinus.

Decimum fuit verbum ferventis dilectionis: "sitio!” Undecimum fuit consummate perfectionis: "Consummatum est. ” Duodecimum ultime fuit commendationis: "In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum et cetera.”

In istis ergo foliis stat meritum Passionis Christi; et ideo si de isto fructu mentem saciaveris et in his foliis immoratus fueris, necesse est ut tam imperfecta infirmitas expellatur a te. "

From:
Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
  • Vincentius Belvacensis, 1624. Speculum historiale, Douai. IV, 47.
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. p. 508-509.

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE019948.xmlTE019948.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para