Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 812

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE019953
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE019953 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 812)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019953 (accessed 2022-08-17).« TE019953 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 812) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019953 (consulté 2022-08-17)."TE019953 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 812)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019953 (zugegriffen 2022-08-17)."TE019953 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 812)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019953 (consultato 2022-08-17)."TE019953 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 812)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019953 (accedido 2022-08-17).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Johannes Gobii
Exemplum contextContexte de l'exemplumUmgebung des ExemplumContesto dell'exemplumContexto del exemplum:

De Passione Christi

SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) La source miraculeuse comparée aux mérites de la Passion du Christ.
SourcesSourcesQuellenFontiFuentes:

Refert Augustinus ... = De civitate Dei 21, 5 [CCSL 48, p. 765] et in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti reperitur... = Stephanus de Borbone, Tractatus de diversis materiis praedicabilibus [Paris, BnF, ms. Lat. 15970], f. 254c

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

Quinto est peccatorum lavativa.

Refert Augustinus, et in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti reperitur, quod quidam fons est in quo omnes faces accense extinguntur et extincte in eo accenduntur, cujus virtus tanta est ad locationem immundiciarum quod quandocunque aliqua macula aqua illa abluitur, statim mundatur quantocumque sit antiqua. Et quia natura ibi operatur mirabilia, rex istius terre capsam marmoream duorum colorum ibi fecit apponi, que per . XII. foramina hanc aquam volenti diffundit.

Loquendo spiritualiter iste fons est meritum Passionis Christi extinguens omnem ardorem libidinis et accendens facem perfectissime caritatis. Capsa jaspidina est benedictum Corpus Christi emittens ad locationem peccatorum locationem meriti Passionis. Et secundum quod duodecim macule ponuntur in nobis duodecim irrigationes ad nos habundanter fluunt. Quia secundum Augustinum omne peccatum vel est ex amore nimis inflammante, vel ex timore comprimente; contra primum est sudor sanguineus Christi, contra secundum est dira vulneratio et flagellatio ejus. Item omne peccatum vel est contra Dei voluntatem operando vel contra Dei voluntatem obmittendo, et quia voluntas pes noster est; contra primum est fluxus sanguinis pedis dextri, contra secundum est fluxus sanguinis pedis sinistri.

Item omne peccatum vel est originale vel actuale; si originale sic abluitur per aspersionem lateris Christi, si actuale per aspersionem sanguinis . Item omne peccatum vel includit in se malum vel est factum mala intentione. Primum abluitur per rivum sanguinis manus dextre, secundum per rivum sanguinis sinistre manus. Item omne peccatum vel est ex nimio gaudio in prosperis, vel non compaciendo in aliorum adversis.

Primum abluitur per rivum lacrimarum dextri oculi, secundum per rivum lacrimarum sinistri oculi. Item omne peccatum vel est ex inordinata custodia sensuum, vel ex perversitate interiori. Primum abluitur per rivos punctionum spinarum, secundum ex rivo mellifluo lacrimabilis verbi et sermonis. Ex ita nulla macula reperitur in nobis quin in Passione Christi perfectissime purgationes reperiantur.

From:
Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #2164 (Cf.) : Fountain of youth. A fountain of youth is found in the Orient. EdeB # 80; H607 # 9. (© Frederic C. Tubach)
  • #4582 (Cf.) : Springs, two, magic. There are two magic springs in Sicily one spring fertilizes, the other sterilizes. Gesta (I) # 94; Gesta (O) # 253; H167 # 7, H238 # 34; S.T.: D927, D1563.0.1. (© Frederic C. Tubach)
Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
  • Stephanus de Borbone, 2006. Tractatus de diversis materiis predicabilibus. Terrtia pars, Jacques Berlioz (éd.), Turnhout, Brepols. n. 970.
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. p. 516-517.

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE019953.xmlTE019953.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para