Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 930

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE020069
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE020069 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 930)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE020069 (accessed 2022-09-29).« TE020069 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 930) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE020069 (consulté 2022-09-29)."TE020069 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 930)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE020069 (zugegriffen 2022-09-29)."TE020069 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 930)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE020069 (consultato 2022-09-29)."TE020069 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 930)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE020069 (accedido 2022-09-29).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Johannes Gobii
Exemplum contextContexte de l'exemplumUmgebung des ExemplumContesto dell'exemplumContexto del exemplum:

De satisfactione

SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Histoire de Robert le Diable.
SourcesSourcesQuellenFontiFuentes:

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti ... = Stephanus de Borbone, Tractatus de diversis materiis praedicabilibus, t. III, De dono scientie [Berlioz, 2006]: 939

CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Doublet SC 679.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

Secundo est Dei placativa.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod uxor cujusdam comitis prole carens, rogavit Deum pro ea habenda; et cum ei non daretur promisit dyabolo quod si eo procurante prolem haberet illam sibi daret. Que concepit et peperit filium, quem in baptismo vocavit Robertum, qui parvulus mamilas nutritum mordebat, adultus alios percutiebat rapinas faciebat, virgines deflorabat; et cum procedente tempore cresceret in malicia, factus adultus miles fuit deterior. Cum autem mater ejus querelis conquerentium commota doleret de eo quod circa eum frustra laboraretur quia constabat quod nihil faceret nisi malum; evaginato gladio, dixit quod eam occideret nisi panderet causam dicti sui. Ipsa autem timore perterrita retulit sibi quomodo eum dyabolo dederat; quod cum audivisset, ivit romam confiteri pape. Et cum sepe ad hoc laborasset, in quodam loco tenuit pedes ejus dicens quod prius se occidi permitteret quam recederet non confessus. Qui cum illum audisset misit illum ad quendam inclusum, qui circa eum perplexus in missa rogavit Dominum ut ei notificaret penitentiam quam sibi imponeret. Cui columba missa de celitus cartam detulit continentem penitentiam in hunc modum, ut videlicet non loqueretur sine dicti heremite licentia. Qui fatuum se simularet injurias sibi illatas pacienter portaret, cum canibus jaceret et que ab eis auferet tantum comederet. Quam penitentiam ille gratanter suscipiens tonderi se fecit ab heremita, et pergens ad civitatem regiam, insequentibus eum pueris, aulam regis ascendit in qua cum canibus pugnavit que eis proiciebantur rapiens. Curiales autem ossa et omnia quedam carnibus proiciebant ut viderent illum cum eis pugnantem. Perpendens autem rex quod ea tantum comedebat que canibus abstulisset, multa eis proiciebat ut illi essent in cibum. Hic cum canibus jacens pernoctabat in oratione et fletu. Cui rex compaciens non sinebat eum molestari. Cum autem ille pro rege oraret, processerat enim ad bellum barbareos ipsius regnum vastantes. Duxit eum autem angelus ad fontem qui erat in orto regio, ibique imponens super eum militem albis armis et cruce rubea indutum, monuit eum quatenus victoria obtenta cuncta juxta fontem poneret. Qui ad exercitum pergens, prostratis hostibus, quod angelus dixerat adimplevit, filia regis muta hoc de fenestra camere sue vidente. Reversus autem rex, quesivit quis esset miles albis armis indutus. Cumque non inveniretur, predicta filia ejus ipsum digito ostendebat. Cum autem hostes rediissent cum majori exercitu robertus ab angelo monitus, regem et ejus exercitum liberavit, hostes superavit. Quod cernens rex precepit militibus suis ut eum caperent, si eum aliter ducere non possent, ipsum honorare cupiens. Unus autem miles volens eum capere et non valens, ipsum in cruce lancea vulneravit et ferrum remansit in vulnere. Ipse autem juxta predictum fontem armis depositis, ferrum abjecit et mustium super vulnus posuit. Quod videns filia regis cucurrit et ferrum accepit. Dicente autem rege quod filiam suam daret in conjugem militi qui vicerat si veniret, suumque faceret heredem. Senescallus ejus crus vulneravit et ferrum cujusdam lancee apportavit, quem fraudulentum cognovit miles qui robertum vulneravit; non tamen dicere audebat ferrum illud non esse suum. Cum autem puella deberet a senascullo desponsari, signis quibus poterat resistere fatuum ostendebat. Cumque verberibus urgeretur a patre aperuit Dominus os ejus. Que visa referens ferrum reportavit; quod miles suum esse cognoscens in sua posuit hasta. Heremita autem divina revelatione adveniens, precepit ei ut loqueretur et veritatem diceret predictorum, quod vix fecit. Cum autem rex vellet ei filiam suam unigenitam dare in conjugem et regnum ei dimittere, non acquievit. Et cum homines patris sui eum repeterent ut eis donaretur, auditis que de ea narrabantur, cum de eis ire restuit, sed relictis omnibus cum predicto heremita heremiticam vitam duxit.

From:
Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #4119 : Robert and Devil. EdeB # 168; ML # 11; S.T.: B14.– BP III, 94 114; de Felice, Contes de Haute Bretagne (Paris, 1954), 251 254 # 2; Liungman 314. (© Frederic C. Tubach)
Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
  • ed. LOOSE, Alexander, 2021. Compilatio singularis exemplorum, Brepols, Turnhout, Brepols. n. 60.
BibliographyBibliographieBibliographieBibliografiaBibliografía:
  • BERLIOZ Jacques, 1988. « Les versions médiévales de l'histoire de Robert le Diable : présence du conte et sens des récits », dans Jean-Baptiste Martin (éd.), Le Conte. Tradition orale et identité culturelle, Actes des rencontres de Lyon (27, 28, 29 novembre 1986), Lyon, Association Rhône-Alpes conte, Agence régionale d'ethnologie, p. 149-165.
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. p. 562-563.

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE020069.xmlTE020069.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para