Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

Caesarii in dialogum miraculorum prologus

Colligite fragmenta ne pereant. Cum ex debito iniunctae sollicitudinis aliqua ex his quae in ordine nostro nostris temporibus miraculose gesta sunt et quotidie fiunt, recitarem noviciis, rogatus sum a quibusdam cum instantia multa, eadem scripto perpetuare. Dicebant enim irrecuperabile fore damnum, si ea perirent per oblivionem, quae posteris esse poterant ad aedificationem. Cum ad hoc minus essem paratus, tum propter Latini sermonis inopiam, tum propter invidorum detractionem, accessit Abbatis mei imperium, nec non et Abbatis Loci sanctae Mariae consilium, quibus contradicere licitum non est. Memor etiam praedictae sententiae Salvatoris, aliis panes integros turbis frangentibus, id est, fortes scripturarum quaestiones exponentibus, sive excellentiora moderni temporis acta scribentibus, ego micas decidentes colligens, propter inopes, non gratia, sed literatura, duodecim ex eis sportellas implevi. Totidem enim distinctionibus omne opus divisi. Prima distinctio agit de conversione, secunda de contritione, tertia de confessione, quarta de tentatione, quinta de daemonibus, sexta de virtute simplicitatis, septima de beata virgine Maria, octava de diversis visionibus, nona de sacramento corporis et sanguinis Christi, decima de miraculis, undecima de morientibus, duodecima de poena et gloria mortuorum. Ut autem competentius exempla ordinarem, more dialogi duas introduxi personas, novicii videlicet interrogantis et monachi respondentis: quia dum dictantis nomen pagina supprimit, detrahentis lingua citius deficit et arescit. Attamen qui nomen eius scire desiderat, prima distinctionum elementa compingat. Plurima etiam inserui quae extra ordinem contigerunt, eo quod essent aedificatoria, et a viris religiosis, sicut et reliquia mihi recitata. Testis est mihi Dominus, nec unum quidem capitulum in hoc Dialogo me finxisse. Quod si aliqua forte aliter sunt gesta, quam a me scripta, magis his videtur imputandum esse, a quibus mihi sunt relata. Et quia continentia huius Dialogi satis miraculosa est, nomen ei indatur) Dialogus Miraculorum. Est et ratio quare distinctiones sic sint) ordinatae. Quia converti quis potest exterius sine contritione, prima distinctio loquitur de conversione. Item quia conversio inutilis est sine contritione in peccatore, secundum locum tenet distinctio contritionis. Item quia contritio in se arescit, nisi subsequatur confessio oris, recte ei subiuguntur distinctio confessionis. Item quia confessio raro sufficit ad delendam peccati poenam, bene ei continuatur satisfactionis distinctio, quam tentationem esse probavi. Item quia daemones tentationum auctores sunt sive incentores, sequens de eis distinctio subiungitur. Item quia simplicitas magnum est antidotum contra tentationem, distinctioni daemonum distinctio subnectitur simplicitatis. Sex istae distinctiones pertinent ad meritum, reliquae sex ad praemium. Ut autem sic ordinentur, etiam ratio numeri requirit. Sicut unitas radix est omnium numerorum, ita et conversio signum est omnium iustificationum. Binario congruit contritio, quae duplex est, cordis per dolorem, et corporis per afflictionem. Ternario confessio, quae triplex est, laudis, fidei, criminis. Quaternario tentatio, quia quatuor sunt quae nos tentant, deus, diabolus, caro et mundus). Quinarius congruit diabolo, eo quod numerus sit apostaticus senarius qui perfectus est, simplicitati, quae totum corpus lucidum reddit). In principiis vero distinctionum, tam de istis, quam de) ceteris quae sequuntur distinctionibus, ratio ordinationis plenius assignata est. Quia Christi benedictione collecta fragmenta in tantum multiplicata sunt, ut panibus intergris in quantitate) comparentur, ad instar duodecim panum propositionis, in duobus codicibus illa posui, sex distinctionibus in uno et sex in altero ordinatis.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para