Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum
DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE
CAPITULUM I De institutions ordinis Cisterciensis.
CUPIENS loqui de conversione, alias gratiam1 invoco, qui loquitur pacem in plebem suam et super sanctos suos et
in eos qui convertuntur ad cor2. Eius est scribenda
inspirare, calamum gubernare, mercedem laboris recompensare3. Ab ipso enim salutaris est conversio, quia quos potenter
convertit, ab his misericorditer iram suam avertit.
NOVICIUS: Videtur mihi
necessarium, ut priusquam tractes de virtute conversions, summatim perstringas,
quo in loco, a quibus personis, qua necessitate ordo noster sit institutus, ut sic
posito fundamento superaedifices parietes spirituales ex lapidibus vivis, politis,
pretiosis, qui volvuntur super terram.
MONACHUS: In Episcopatu Lingonensi4 situm est coenobium, nomine Molismus, fama
celeberrimum, religione perspicuum, viris illustribus nobilitatum, possessionibus
amplum, virtutibus clarum. Et quia divitiis virtutibusque diuturna non potest esse
societas, viri nimirum sapientes et virtutum amatores, altius intelligentes, licet
honeste in praefato coenobio viverent, minus tamen ipsam quam professi fuerant
regulam, quia observarent considerantes, habito inter se communi5 consilio, viginti et unus monachi una cum patre suo,
nomine6 Roberto, unanimi assensu, eodem spiritu,
venerunt in locum horroris et vastae solitudinis, nomine Cistercium, ibi vivere
cupientes de opere manuum suarum secundum regulae praeceptum. Anno igitur7 Dominicae incarnationis millesimo nonagesimo octavo,
venerabilis Hugonis Lugdunensis8 Ecclesiae
Episcopi et tunc Sedis Apostolicae legati, atque9
religiosi viri Walteri Cabilonensis Antistitis, nec non et clarissimi
Principis10 Odonis Ducis Burgundiae,
freti11 consilio, auctoritate roborati, in
praedieto loco abbatiam construere coeperunt. Et quia coenobium, de quo
exierunt12, constructum fuerat in honore beatae
Dei genitricis Mariae, tam ipsi quam eorum successores, de eodem novo monasterio
propagati, omnes suas ecclesias in honore eiusdem gloriosae Virginis13 censuerunt esse dedicandas. Non multo post, cum instantia
monachis Molismensibus Abbatem suum requirentibus, iussu secundi Urbani, consensu
Walteri Cabilonensis Episcopi reducitur, et Albericus vir sanctus ac religiosus
eius loco14 substituitur. Cuius sollicitudine,
Dei gratia cooperante, non mediocriter vallis illa15 claruit, et in16 rebus necessariis
crevit. Quo defuncto, Stephanus vir aeque sanctus17, natione Anglicus, successit. Et cum adhuc
essent pauci18 numero, personis saecularibus
venerantibus in eis vitae sanctitatem, sed abhorrentibus19 austeritatem, sanctus Bernardus anno quinto decimo cum triginta
ferme sociis advenit, et suavi iugo Christi ibidem collum submisit. Ex tune coepit
vinea illa Domini Sabaoth20
crescere ac dilatari, atque palmites suos extendere a mari usque ad mare21, et impleta est terra
possessione eius. Primae eius propagines22: Firmitas, Pontiniacum, Claravallis, Morimundus23. Istarum quatuor domorum Abbates tantae
auctoritatis sunt, ut Abbatem Cisterciensem patrem suum24 visitent simul et singillatim ab eo versa vice visitentur.
NOVICIUS
: Quid est visitatio?
MONACHUS: Disciplinae conservatio25. Duo enim primitivi patres instituerunt ad vitiorum
correctionem et caritatis conservationem26
videlicet generale Capitulum et singulis annis visitationes domorum. Anno igitur
Domini millesimo centesimo quinto decimo fundata est domus Claraevallis, cuius
primus Abbas erat sanctus Bernardus; Claustrensis27 vero, millesimo centesimo tricesimo
quarto. Deinde anno millesimo centesimo octogesimo octavo, sexto decimo Kalendas
Aprilis, conventus noster exivit de Claustro cum Abbate suo Hermanno, et undecimo
Kalendas eiusdem mensis venit super montem Stromberg. Postea quarto anno descendit
in vallem, quae nunc dicitur28 Vallis sancti Petri.
NOVICIUS: Cum ex his
quae audivi, ordo Nigrorum29 et noster eiusdem sint regulae, miror cur tam
disparis sint disciplinae.
MONACHUS: Noveris Cluniacenses et Cistercienses unius
quidem esse regulae, sed dissimilis observantiae. Aiunt enim rigorem regulae a
quibusdam sanctis patribus esse temperatum, ut multi in ordine possint30 salvari. De habitu vero, in quo maxima videtur esse
diversitas, audi quid dicatur: De colore aut grossitudine non causentur monachi,
sed quales inveniri possunt in provincla qua31
habitant, aut quod vilius comparari potest32. Haec de his dicta sufficiant. Hoc autem fixum
teneas, ordinis nostri auctorem esse Spiritum sanctum, institutorem sanctum33 Benedictum, innovatorem vero venerabilem Abbatem
Robertum.
- 1 B gratiam illius, C gratiam eius.
- 2 Psal. 84, 9.
- 3 P compensare.
- 4 B Lugdunensi.
- 5 communi om BC.
- 6 nomine om P.
- 7 igitur om C.
- 8 DP Lingonensis.
- 9 atque om C.
- 10 Principis om C.
- 11 freti om P.
- 12 C exierant.
- 13 D add Mariae.
- 14 eius loco om C.
- 15 vallis illa habet C ante Dei.
- 16 in om C.
- 17 C aequae sanctitatis, omisso vir.
- 18 C pauci essent.
- 19 C add vitae.
- 20 C vinea Domini Sabaoth coepit.
- 21 Psal, 79, 12; conf. Homil. II. p. 27.
- 22 B ergo propagines, C propagines eius.
- 23 BDP Morimundis.
- 24 patrem suum om OP.
- 25 D observatio.
- 26 C observationem.
- 27 D Claustrenses. Intelligit auctor Hemmenrode, Himmerode, ordinis Cisterciensis monasterium, prope Kylburg in Eiflia situm.
- 28 dicitur habet C post Petri. Haec vallis vocatur vulgo Heisterbach.
- 29 C add monachorum. Nigri, monachi sunt ordinis S. Benedicti.
- 30 BC possent.
- 31 BC in qua.
- 32 verba sunt Regulae S. Benedicti cap. 55.
- 33 EC beatum.