Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XII* Item de alio iuvene, qui de probatione gratia solvendorum debitorum extractus, non est reversus.

Alius quidam adolescens bene natus et divitum filius ad nos parentibus ignorantibus venit, et ut reciperetur facile obtinuit; nolo enim nomina tam huius quam supradicti exprimere, sperans adhuc eos173 reversuros, ne forte ex hoc patiantur174 confusionem. Factus itaque novicius, vix tribus vel quinque diebus elapsis, venerunt amici eius dolentes, et ut reverteretur ad saeculum, plurimis175 verbis exhortantes. Noverant eum quandam summam pecuniae perdidisse, nescio quo ludo, et magis ex dolore quam devotione conversum. Et cum non proficerent, suaserunt ut debita persolveret176, et statim rediret. Sicque non vi, sed dolo ab amicis extractus, non est reversus. Et cum sollemne votum fecisset inter manus domini Abbatis, et propter hoc coram Clero ab eo177 tractus fuisset in causam, per literas legati et aliis178 modis, quibus potuit, se defendit, asserens se conversum ex quadam levitate et turbatione animi. Quod si verum non esset179, exemplum domini Heurici Abbatis nostri180 imitatus fuisset.
NOVICIUS: Hoc quid sit, audire delectat.

Notes:
  • 173 C eos adhuc.
  • 174 C patiantur ex hoc.
  • 175 P plurimum; mox D exhortantes verbis.
  • 176 DP debita sua solveret; mox C iam pro statim.
  • 177 ab eo om C.
  • 178 DP aliisque.
  • 179 C fuisset.
  • 180 nostri om BC. * Homil. I. p. 90.
Indexed exemplum: TE017838
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para