Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XIV. * De miserabili morte Leonii novicii apostatantis.

Priusquam venirem ad ordinem, in ecclesia sanctae Mariae ad Gradus in Colonia canonicus quidam fuit, qui valedicens saeculo, religionis habitum in Hemmenrode suscepit. Nomen iuveni Leonius, et erat mihi bene notus. Habebat hic fratres milites in saeculo191 satis potentes. Qui cognita eius conversione turbati sunt, et venientes192 ad Claustrum, multis verbis suaserunt ut rediret ad saeculum, ordinis austeritatem ei proponentes. Et quia obligatus erat debitis, aiebant hoc esse193 rationabile ut rediret, debita persolveret194, sicque sine querela revertens195 Domino serviret. Et promiserunt quia196 eum reducerent. Quorum verbis miser seductus, exire consensit, inimici laqueos non observans. Quod videns dominus197 Hermannus Abbas ingemuit, et eum multo cordis dolore militibus dixit: Hodie fratrem vestrum eiicientes de paradiso, deponitis in inferno. Reversus ad praebendam suam, deterior factus est quam prius, magis operam dans explendis vitiis, quam solvendis debitis. Post annos aliquot198 graviter infirmatus, iusto Dei indicio ex nimietate infirmitatis in furorem versus est. Quem cum sui monerent de confessione et de sacra communione, verba salutis non attendit199; sed quasdam mulierculas, cum quibus sanus peccaverat, propriis nominibus crebrius vocitavit200. Scissis etiam catulis carnes illorum calidas, quasi pro remedio, capiti eius nudo imposuerunt, sed nihil ei profuerunt. Non enim poterant carnes rabiem201 sanare, poenam apostasiae. Audi et aliud exemplum de alio novicio.

Notes:
  • 191 C hic habebat fratres in saeculo milites.
  • 192 DP venientesque.
  • 193 esse om P.
  • 194 BDP solveret.
  • 195 P revertens sine querela.
  • 196 C ut.
  • 197 dominus om P.
  • 198 C aliquos.
  • 199 Pintendit.
  • 200 C saepius vocabat, B celebrius nominavit.
  • 201 sic legendum, non rabidae, ut exhibent libri. Mox BP sedare poenam, C vitium sedare.
Indexed exemplum: TE017840
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para