Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM II Quid sit conversio, unde dicatur, et de speciebus eius.


NOVICIUS: Considerans in praefatione tua ordinem propositae narrations, miror contritioni antepositam gratiam conversions, cum videatur prorsus superfluum, ut quis convertatur, nisi prius de peccatis suis conteratur.
MONACHUS: Contritio aliquando praecedit conversionem, aliquando sequitur.
NOVICIUS: Vellem mihi hoc exemplis probari; prius tamen audire delectat, quid sit conversio, unde. dicatur, quot sint eius species, seu quibus occasionibus quis convertatur.
MONACHUS: Conversio est cordis versio, vel de malo in bonum, vel de bono in melius, vel de meliori in optimum. De hac versione per Salomonem dicitur: Verte impium, et non erit34; subaudis, peccator, quod prius fuit. Prima versio est ad cor, secunda in corde, tertia de corde; prima contritionis, secunda devotionis, tertia contemplationis. Conversio ad cor, est redire de culpa ad gratiam, de peccato ad iustitiam, de vitio ad virtutem. De hac per Isaiam dicitur: Praevaricatores, redite ad cor35. Conversio in corde, est proficere in caritate, ire de virtute in virtutem, donec videatur Deus deorum in Sion, id est, in contemplatione. De hac per Psalmistam dicitur: Ascensiones in corde suo disposuit, et cetera36. Conversio de corde, est mentis excessus in contemplatione. Hac usa sunt coelestia illa37 animalia, quae ibant et revertebantur38; ibant de corde ad Deum, per contemplationem ascendendo, revertebantur ad actionem rursum descendendo. Contemplatio supra cor est, unde excessus mentis in scripturis dicitur. Dicitur autem conversio quasi simul versio, id est, totalis39. Secundum hoc: Qui unum vitium deserit, et ab altero non recedit, se quidem vertit, sed non convertit. Unde Psalmista orat: Converte nos Deus salutaris noster40. Est et alia species conversionis, cum quis locum et habitum41 mutat, zelo alicuius religionis. Talis conversio saepe fit sine contritione. Neque magnum42 est coram Deo peccatorem mutare locum, et non vitium; mutare vestem, et. non mentem. Monstruosa res est43, sub vestitu ovium cor gerere lupinum.
NOVICIUS: Numquid et hoc contingere solet?
MONACHUS: Etiam, ecce exemplum44.

Notes:
  • 34 Proverb. 12, 7. Mox subaudis dictum pro subaudi, subintellige.
  • 35 Isai. 46, 8.
  • 36 Psal. 83, 6.
  • 37 BC illa coelestia.
  • 38 Ezech. 1, 14. Homil. IV. p. 131: « animalia, quae vidit Ezechiel in visione Dei, ibant et revertebantur. Haec imitari debent vire religiosi, eundo ad vitam contemplativam et redeundo ad activam. Quando monachi, variis officiis deputati, psallendi, orandi meditandive causa praeparant se ad oratorium, sunt contemplativi; quando ad officia redeunt, activi. »
  • 39 repete, versio. Conf. et infra II, 1.
  • 40 Psal. 84, 5.
  • 41 C habitum et locum.
  • 42 id est, parum.
  • 43 BC est res. Homil. III. p. 186: monstruosa res est, monachus superbus. S. Bernard. Opp. IV. p. 27: monstruosa res, gradus summus, et animus infimus.
  • 44 ecce exemplum om BC.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para