Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XXXII De conversione Abbatis Morimundi364, qui mortuus fuit, et revixit.

Ante hos annos viginti quatuor Abbas quidam in Morimundo365 fuit, quem talis necessitas ad ordinem traxit. Quae de illo dicturus sum, ex relatione domini Hermanni Abbatis Loci sanctae Mariae cognovi, qui eundem Abbatem vidit, loquentem audivit, atque gestus illius diligentius, utpote qui mortuus fuerat, et revixit, consideravit. Cum esset iuvenis, cum ceteris scholaribus studebat Parisiis. Qui cum esset duri ingenii, labilisque memoriae, ita ut pene nil posset capere vel366 retinere, ab omnibus irridebatur, ab omnibus idiota iudicabatur; unde coepit turbari, multisque doloribus cor eius affligi. Contigit ut die quadam infirmaretur, et ecce Satan affuit, qui diceret ei: Vis mihi facere hominium367, et ego tibi dabo scientiam omnium literarum368? Audiens haec iuvenis, expavit, et diabolo talia suggerenti respondit: Redi post me, Satanas, quia nunquam eris dominus meus, neque ego homo tuus. Et cum ei non acquiesceret, manum illius quasi violenter aperuit, lapidemque imponens dixit: Quamdiu conclusum369 tenueris lapidem istum in manu tua, scies omnia. Recedente inimico, iuvenis surrexit, scholas intravit, quaestiones proposuit, omnesque disputando superavit. Mirati sunt omnes, unde idiotae tanta scientia370 tanta facundia, novitas tam inusitata. Ille vero negotium celatum habuit, nec alicui hominum causam tantae scientiae exponere volait. Non multo371 post infirmari coepit usque ad mortem; vocatus est sacerdos, qui eius audiret confessionem. Qui inter cetera etiam372 confessus est, quomodo a diabolo recepisset lapidem, et cum lapide scientiam. Respondit sacerdos: Proiice, miser373, artem diaboli, ne expers fias scientiae Dei. Territus ille, lapidem, quem adhuc manu tenebat374, proiecit, et cum lapide fallacem scientiam deposuit. Quid plura? Defunctus est clericus, et corpus eius positum in ecclesia, ordinatis circa feretrum scholaribus375, qui more Christiano psalmos decantarent. Daemones animam tollentes et ad vallem profundam, terribilem, fumumque sulphureum376 evaporantem, illam portantes, ordinabant se ex utraque parte vallis; et qui stabant ex una parte377, animam miseram ad similitudinem ludi pilae proiiciebant; alii ex parte altera378 per aera volantem manibus suscipiebant. Quorum ungues ita erant acutissimi, ut acus exacuatas379 omneque acumen ferri incomparabiliter superarent. A quibus ita torquebatur, sicut postea dicebat, cum eum iactarent vel exciperent, ut illi tormento nullum genus tormentorum380 posset aequiparari. Misertus illius Dominus, misit nescio quam coelestem personam, virum magnae reverentiae, qui daemonibus tale nuncium deferebat381: Audite, praecipit vobis Altissimus382, ut animam a vobis deceptam dimittatis. Mox omnes simul inclinantes383 animam dimiserunt, nec eam amplius384 tangere praesumserunt. Quae reversa ad corpus, membra exanimata vivificavit, vivificata erexit, scholares circumsedentes in fugam convertit385. Descendensque de feretro, dicebat se vivere, et quid viderit, quidve audierit, magis opere quam sermone manifestavit. Nam statim conversus in ordine Cisterciensi, tam rigidus fuit sibi, tam durus castigator corporis sui, ut omnibus qui eum videre poterant386, patenter daretur intelligi, quia. poenas senserit purgatorii, vel potius inferni.
NOVICIUS: Expediri vellem, utrum locus ille387, in quo tormentabatur, infra metas fuerit inferni, sive purgatorii.
MONACHUS: Si vallis illa pertinebat ad gehennam, constat eius confessionem fuisse sine contritione. Quod satis ex hoc probatur, quod388 maxime poenam illam, teste coelesti389 nuncio, sustinuerit propter consensum retenti390 lapidis.
NOVICIUS: Numquid dicendus est daemoni consensisse?
MONACHUS: Non ut ei. faceret hominium, consensit, sed in tantum consensit, quod non statim lapidem de manu iactavit, sed ad usum scientiae diligentissime reservavit. Circa quem etiam tanto afficiebatur amore, ut nec quidem in infirmitate deponeret, sed cum dolore ad imperium sacerdotis proiiceret. Si eum dixero fuisse in purgatorio, suspecta est mihi absentia sanctorum angelorum, et praesentia daemoniorum, qui animam egressam suscipiebant, susceptam deducebant, deductam tam crudeliter torquebant391. Dicebat magister Rudolphus Scholasticus Coloniensis, in cuius scholis et ego frequentius eram, quod daemones animam electam de corporis ergastulo egredientem nunquam tangerent, sed beati angeli ad lova purgatorii, si tamen purgatorio digna esset392, deportarent. Tati enim exemplo utebatur: Non decet, ait393, ut carbonarius purget aurum, sed aurifex. Postea394 propter meritum vitae, suscitatus395 factus est Abbas in Morimundo396, in una de quatuor primis domibus, vir sanctus et iustus. De quo cum iuterrogassem praedictum Hermannum Abbatem, si viderit ilium aliquando ridentem, quia de resurgentibus dicitur, quod ridere non soleant; respondit: Scias me hoc ipsum in illo397 considerasse, nec potui deprehendere in gestibus eius nutum quidem levitatis, tantae erat gravitatis, tantae longanimitatis; nunquam ilium vidi398 nec quidem subridentem, neque verba levitatis proferentem.
NOVICIUS: Miror si aliquid399 dixerit de forma et virtute animae.
MONACHUS: Etiam; asserebat enim400 animam suam fuisse tanquam401 vas vitreum et sphaericum, oculatam retro et ante402, plurimum habuisse scientiae, vidisse universa. Nam scholaribus circa feretrum sedentibus, quaecunque actitaverant, manifestavit. Vos, inquit, tesseribus403 lusistis; vos invicem capillis vos traxistis; vos diligenter psallebatis.
NOVICIUS: Valde me laetificat, quod vir iste, qui corpore exutus tanta404 in poenis vidit, tanta audivit, ceteris religiosis ordinibus Ecclesiae405 omissis, ordinem nostrum intrare voluit.
MONACHUS: Merito laetificare te debet406; sed aliud tibi dicam, quod eandem tuant laetitiam407 geminet.

Notes:
  • 364 BP Morimundis.
  • 365 B in Morimundus, CP Morimundis.
  • 366 C nil.
  • 367 B homicidium, hic et infra.
  • 368 C scripturarum.
  • 369 C inclusum,
  • 370 tanta scientia om P.
  • 371 C multum.
  • 372 DK qui etiam inter cetera.
  • 373 miser om BC.
  • 374 B in manu tenebat, C manu gerebat.
  • 375 C ordinati sunt circa feretrum scholares.
  • 376 C sulphureumque fumum.
  • 377 C add vallis.
  • 378 C ex alia parte; mox idem aerem.
  • 379 sic omnes libri magno consensu.
  • 380 DP tormenti.
  • 381 B referebat.
  • 382 P Dominus altissimus.
  • 383 DP inclinantes simul.
  • 384 C amplius eam.
  • 385 DP vertit.
  • 386 C potuerant.
  • 387 ille om P.
  • 388 DP eo quod.
  • 389 coelesti om C; paulo post BP sustinuit; conf. infra XII, 23 iuxta finem.
  • 390 retenti om B.
  • 391 DP extorquebant.
  • 392 P digna esset purgatorio.
  • 393 C inquit.
  • 394 DP add vero.
  • 395 suscitatus om BC.
  • 396 P Morimunde.
  • 397 B ipsum in ipso, C idem in ipso.
  • 398 C vidi ilium.
  • 399 C aliqua.
  • 400 enim add BC.
  • 401 B sicut.
  • 402 BD ante et retro.
  • 403 R tesseris. Homil. III. p. 27: ego ludam vobiscum tesseribus. Vide et infra IV, 6.
  • 404 C tantum, hic et paulo post.
  • 405 Ecclesiae om DP.
  • 406 B potest.
  • 407 B add magnam valde. * Homil. II. p. 34.
Indexed exemplum: TE017861
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para