Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XXXIII* De clerico nigromantico mortuo, qui viventi socio apparens suasit ordinem intrare.

Duo iuvenes, sicut didici lectione, non relatione, apud Toletum studebant in408 nigromantia. Accidit ut unus illorum usque ad mortem infirmaretur. Qui cum moriturus esset, rogavit eum409 alter, ut infra viginti dies410 sibi appareret. Et promisit, si ei411 concederetur. Sedente eo die quadam in ecclesia coram imagine beatae Virginis, et psalmos pro anima illius412 legente, affuit miser ille, miserrimis gemitibus sua indicans tormenta. Quem cum interrogasset, ubi esset vel quomodo haberet, respondit: Vae mihi, quia aeternaliter damnatus sum propter artem quam didici diabolicam, quia revera mors animae est, sicut titulus eius413 ostendit. Consulo autem tibi sicut414 socio meo unico, ut ab hac exsecrabili scientia recedas, et vitam religiosam sectando Deo pro peccatis tuis satisfacias. Quem cum vivus rogasset415, ut tutiorem sibi viam vivendi ostenderet, iterum respondit: Non est via securior416, quam ordo Cisterciensis, neque inter omne genus hominum pauciores descendunt ad inferos, quam personae religionis illius417. Retulit ei et alia plurima418, quae causa brevitatis omitto, eo quod in libro Visionum Claraevallis scripta sunt419. Juvenis vero mox renuncians nigromantiae, factus est novicius ac deinde monachus in ordine Cisterciensi.
NOVICIUS: Fateor in hoc facto laetitiam cordis mei420 geminatam.
MONACHUS: Quia in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum421; vis audire de tertio clerico pene simili modo converso?
NOVICIUS: Vole ac plurimum desidero.

Notes:
  • 408 BC de.
  • 409 eum om P.
  • 410 Hom. infra tricenarium, hoc est, infra triginta dies. Mox C ei.
  • 411 DP si tamen sibi.
  • 412 BC illius anima.
  • 413 C illius.
  • 414 P tanquam.
  • 415 C nimis rogasset, P vivus interrogasset.
  • 416 C securior via.
  • 417 C illius religionis.
  • 418 C multa.
  • 419 C sint.
  • 420 cordis mei om C.
  • 421 Deut. 19, 15; conf. infra VIII, 32.
Indexed exemplum: TE017862
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para