Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XLI De vidua Coloniensi, quae in cappa conversi egressa est de civitate.

Honesta quaedam matrona de Colonia, divitiis pollens et aetate florens, cum post mariti mortem Christo nubere vellet, timore amicorum, a quibus eius desiderium impediebatur, habito consilio domini Karoli Abbatis Vilariensis, cappam conversi induit, sicque per ilium de civitate educta, in Monte sanctae Walburgis monialis est effecta.
NOVICIUS: De conversione viduarum seu maritatarum571, quae de faece saeculi572 gustaverunt, non multum miror; virginum vero contra parentum voluntatem se convertentium constantiam satis admiror573.
MONACHUS: Quasdam ex his pro exemplo tibi ponam.574

Notes:
  • 571 DP maritarum.
  • 572 C saeculi faece.
  • 573 C satis admiror constantiam.
  • 574 C quasdam tibi de his per exempla ponam, D quasdam pro his in exemplum tibi proponam.
Indexed exemplum: TE017878
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para