Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM XI De muliere, quae de filio concepit, quam Innocentius Papa ob perfectam contritionem a peccati poena iudicavit absolutam.

In diversis locis a diversis personis hoc quod dicturus sum audivi. Ante hoc quadriennium, eodem, si bene memini, anno, quo defunctus est Innocentius Papa, mulier quaedam igne libidinis succensa, proprium adamavit filium, de quo concepit et peperit filium alterum. Terrore tam nefariae commixtionis perculsa765, quolibet momento timens se tradi Satanae, vel morte subitanea interire, Deo miserante de satisfactione anxiari coepit. Praehabito prius consilio sacerdotis sui, infantulum secum tollens, ita enim mihi dictum fuisse puto, Romam venit, et cum multa importunitate domini Innocentii Papae oculis se ingessit, cum tantis lacrimis et clamoribus cunctis audientibus faciens confessionem, ut omnes verteret in stuporem. Gestavit in brachiis infantem, commissi facinoris testem. Videns dominus Papa in muliere tantam contritionem, et quia vere esset poenitens, misericordia motus super eam, sicut prudens medicus, volens infirmam plene et cito sanare, medicinam etiam contritionis probare, praecepit ut in tali veste ibi appareret, in quali venerat ad filium, cum peccaret. Illa confusionem aeternam temporali anteponens, mox exivit, vestes deposuit, in camisia rediit, et quam paratissima foret ad omnem satisfactionem, in tali obedientia satis ostendit766. Considerans vir literatissimus, tali obedientiae, tali verecundiae, tali poenitentiae, nullius peccati poenam posse resistere, coram omnibus dixit ad mulierem: Dimissum est peccatum tuum; vade in pace. Et nil amplius iniunxit ei. Audivit haec quidam ex Cardinalibus, et cum Pharisaeo contra Papam murmurans, iudicium eius reprehendit, dicens ad tantam culpam tam brevem poenitentiam minus sufficientem767. Cui ille respondit: Si ego iniuste egi cum muliere ista, et insufficiens est eius coram Deo poenitentia, potestatem habeat diabolus ingrediendi corpus meum, et coram omnibus me vexet; si vero tu768 iniuste me reprehendis, simile tibi fiat. Statim diabolus Cardinalem eundem vexare coepit, per cuius vexationem perfectam mulieris poenitentiam Deus palam ostendit. Tandem omnium oratione purgatus Cardinalis, didicit in sua vexatione, divinae misericordiae de cetero non oblatrare. Ecce mulier ista, sicut supradictus clericus, infirma cecidit, et sanissima surrexit.
NOVICIUS: Magna Dei clementia, quod tam magnum peccatum, cui poenitentia debetur quindecim annorum, tam brevis delet contritio.
MONACHUS: Delet peccata multo maiora.
NOVICIUS: Quae sunt illa?
MONACHUS: Idolatria769, haeresis, abnegatio Creatoris. Ista sunt ex insania diabolica, peccata vero carnalia ex infirmitate humana. Unde ad mitigandam iram divinam in commendatione defunctorum dicitur: Licet tibi peccaverit, non tamen te770 negavit.
NOVICIUS: Rogo, si nosti aliquem qui Deum abnegando cecidit, et per contritionem surrexit, exempli causa manifestes.

Notes:
  • 765 CP percussa.
  • 766 ABDP ostendens.
  • 767 B sufficere.
  • 768 B si vero, C si tu vero.
  • 769 R idololatria.
  • 770 C tamen te non.
Indexed exemplum: TE017890
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para