Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM XIII Quid Augustinus sentiat de sera poenitentia.

Si quis positus in ultima necessitate, voluerit accipere poenitentiam, et accipit, et mox reconciliatur, et hinc vadit, fateor vobis, non illi negamus quod petit, sed non praesumimus quia bene hinc exit. Si securus hinc exierit, ego nescio. Poenitentiam dare possumus, securitatem vero non. Numquid dico, damnabitur? Sed nec dico, liberabitur788. Vis ergo a dubio liberari? Age poenitentiam, dum sanus es. Si sic agis, dico tibi quia securus es, quia poenitentiam egisti, quando peccare potuisti. Si vis agere poenitentiam, quando iam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa. Item: Duae res sunt: aut ignoscitur tibi, aut non ignoscitur. Quod horum tibi sit futurum, nescio. Ergo tene certum, dimitte incertum789.

Notes:
  • 788 C s a l va b i t u r.
  • 789 Augustin. Serm. 393.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para