Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM XXI Item de monacho, qui eidem Waltero eandem gratiam obtinuit.

Alio, inquit, tempore, rogavi unum ex monachis nostris bonae opinionis virum, ut rogaret Deum821 pro me. Qui cum mihi daret optionem, quid mihi vellem a Deo822 impetrari, volens sermonis eius fiduciam probare, respondi ei: Volo ut obtineas mihi post missam823 gratiam lacrimarum, quibus peccata mea deplangam. Et promisit mihi multum confidenter. Sequenti die cum post missas824 moram facerem ante quoddam altare, et essem solus in oratione, tanta mihi affuit abundantia lacrimarum, ut mirarer. Postea cum vidisset me supradictus monachus, corpore quidem iuvenis, sed moribus valde maturus, coepit mihi signare825, si bene esset mecum, gratiam notans mihi collatam. Ego signum eius non intelligens, et ante Priorem illum ducens, quaesivi quid signaret. Qui dixit mihi: Numquid non copiose hodie habuistis lacrimas? Quem cum interrogassem, si vidisset me lacrimantem, respondit : Estis vos tam stultus, quod putatis me vidisse? Ego minui sanguinem, nec licuit mihi dictis missis826 morari in oratorio. Tunc interrogatus a me, quomodo mihi gratiam eandem obtinuisset, respondit pene sicut supradicta mulier. Dominum, inquit, primo durum inveni; sed dixi illi: Ecce, Domine, non dimittam te, nisi facias quod rogo. His verbis placatus, exaudivit me.
NOVICIUS: Miror bonitatem Dei, quod sic827 cogi potest et vult a servis suis et ancillis, quomodo pater dulcissimus cogi solet a filiis et filiabus delicatissime ab eo nutritis.
MONACHUS: Qui eum perfecte diligunt, nullam ab ipso in orationibus suis patiuntur repulsam, si tamen saluti contraria non fuerint quae petuntur.
NOVICIUS: Si Dominus confert alicui in oratione lacrimas, vel alia bona signa contritionis, et vult illa ab aliis videri, estne ei periculosum?
MONACHUS: Secundum intentionem orantis pendet solutio huius quaestionis. Si ei placet, ut alii lacrimas eius videant, quatenus per eas aedificentur, ipse tamen humilitatem in corde custodiat, meretur; sin autem, demeretur.

Notes:
  • 821 C Dominum.
  • 822 a Deo om C.
  • 823 B missas.
  • 824 P missam.
  • 825 C significare.
  • 826 C dicta missa.
  • 827 sic add BC.
Indexed exemplum: TE017900
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para