Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM XXVIII De monacho Claraevallis, qui non acquievit recipere Episcopatum.

In Claravalle nostris temporibus monachus quidam in Episcopum electus est. Quem cum electores requirerent, et ille onus suscipere renueret, imperium Abbatis eius, vel Episcopi867 accessit; sed imperantibus non acquievit. Et cessatum est. ab eo, atque non multo post defunctus est868. Qui cuidam sibi familiari manifeste apparens post mortem, requisitus de statu suo, et si aliquid timeret de illa inobedientia, respondit: Non. Et adiecit: Si obediens fuissem, et Episcopatum illum suscepissem, damnatus essem aeternaliter. Subiunxitque verbum valde terribile. Ad hoc, inquit, iam devenit status Ecclesiae, ut non sit digna regi, nisi a reprobis Episcopis.
NOVICIUS: Sanctum Wilhelmum Bituricensem869 Episcopum, qui ante paucos annos defunctus est, esse de numero electorum, crebra eius testantur miracula.
MONACHUS: Puto illum verbum tam horribile contra Episcopos proferendo, respexisse ad multitudinem malorum, et ad raritatem bonorum, et quod eandem raritatem exigat malitia subditorum, sicut testatur sacra scriptura, dicens: Qui regnare facit hypocritam propter peccata populi870.
NOVICIUS: Relinquatur ergo horum oratio, quia ea quae residua sunt de contritione audire desidero.
MONACHUS: Quod dictum est de puellis baptizatis et de Episcopis, ad contritionem pertinet, quia in adultis sine contritione nihil salutis871 operatur baptismus, et Episcoporum est, mederi872 contritis corde, confessiones illorum recipiendo, et poenitentiam iniungendo. Unde quia pauci nostri temporis873 Episcopi in tali physica student, et practicam eius minus exercent, iuste aliquando a subiectis et infirmis874 indicantur.

Notes:
  • 867 vel Episcopi om BD.
  • 868 est add B.
  • 869 Bituricensem om ABD.
  • 870 Job 34, 30.
  • 871 salutis om BC.
  • 872 C medere.
  • 873 C temporibus nostris.
  • 874 C ab infirmis et subiectis. * Homil. II. p. 100.
Indexed exemplum: TE017908
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para