Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum
DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE
CAPITULUM III Item de monacho apostata, qui in miraculo sancti Bernardi contritus, extra ordinem mortuus, et in clericali habitu sepultus, effossus in tonsura et habitu monachi apparuit.
Beatus Bernardus, sicut mihi quidam sacerdos retulit religiosus662, monachum quendam habuit, in quo hoc quod quaeris,
per virtutem contritions Deus manifestius ostendit. Multa adhuc a veteranis, qui
eum viderunt, quorum adhuc quidam663 in domo nostra
supersunt, narrari solent, quae non sunt scripto mandata. Monachus idem, de quo
sermo coepit664, suadente
inimico, habitum deposuit, et parochiam quandam, eodem cooperante665, regendam suscepit. Erat quippe sacerdos. Et quia saepe
peccatum peccato punitur, desertor ordinis in vitium labitur libidinis.
Concubinam, sicut multis consuetudinis est, ad sibi cohabitandum666 accepit, de qua et667 liberos genuit. Accidit ut post annos plurimos668, miserante Deo, qui neminem vult perire, sanctus Abbas per
villam, in qua monachus habitavit, transiret, et ad domum illius hospitandi gratia
diverteret. Quem ille669 bene cognoscens, et quasi
proprium patrem cum multa reverentia excipiens670,
devote ministravit, et tam ipsi quam sociis ac671
iumentis necessaria copiose procuravit. Non tamen recognitus est ab Abbate. Mane
cum vir sanctus dictis matutinis paratus esset ad eundum, nec posset loqui
sacerdoti, eo quod maturius surgens isset ad ecclesiam, ait filio ipsius
sacerdotis672: Vade defer nuncium istud
domino tuo. Erat autem puer673 mutus a
nativitate. Qui praecepto obediens, et praecipientis virtutem in se sentiens, ad
patrem cucurrit, et sancti patris verba, verbis valde absolute674 expressit, dicens: Haec et haec mandat tibi Abbas. Pater
primam vocem filii675 audiens, et prae gaudio
lacrimans, ut secundo ac tertio eadem verba repeteret admonuit, et quid sibi Abbas
fecerit, diligenter inquisivit. Cui ille: Nihil aliud mihi fecit, sed solummodo
dixit mihi676: Vade dic domino tuo verba haec. Ad
tam evidens miraculum sacerdos compunctus, festinanter ad sanctum virum venit,
seque cum lacrimis ad pedes illius prostravit. Domine pater, inquit, monachus
vester talis ac talis fui, et tali tempore a monasterio recessi. Rogo igitur
paternitatem vestram, ut liceat mihi redire vobiscum ad monasterium, quia Deus in
adventu vestro visitavit cor meum. Cui sanctus: Exspecta me hic, et ego peracto
negotio ocius revertens ducam te mecum. Timens ille mortem, quam prius non
timebat, respondit: Domine, timeo interim mori. Ad haec ille: Hoc, inquit, pro
certo scias, quia si in tali contritione ac proposito mortuus fueris, coram Deo
monachus invenieris. Recessit, rediit, illumque recenter mortuum ac sepultum
audiens, sepulchrum aperiri677 praecepit. Dicentibus
qui aderant, quid facere vellet? respondit: Vole videre utrum in sepulchro
iaceat monachus, an clericus. Clericum, inquiunt, in habitu saeculari678 sepelivimus. Reiecta terra, non
in veste qua sepultus fuit, sed in tonsura et habitu monachi cunctis apparuit. Et
magnificatus est ab omnibus Deus, qui voluntatem pro facto reputat679. Ecce in isto manifeste habes, quod vera
contritio coram Deo restituat quicquid tollit vitium apostasiae. Hoc tamen scias,
quod tempus apostasiae totum infructuosum sit680.
NOVICIUS: Bene ex his quae iam dicta sunt recognosco virtutem contritionis; sed
amplius admirer ineffabilem misericordiam nostri Salvatoris. Homo iste apostata
fuit, fornicator fuit, et quod amplius pondero, quotidie sacrosancta Christi
mysteria tractare pollutis manibus non pertimuit.
MONACHUS: Juste moveris. Ubi
contemtus est maior, ibi et culpa gravior. Ait enim Apostolus: Quicunque manducat panem et bibit calicem Domini indigne, reus erit corporis
et sanguinis Domini681. Super quem locum
dicit glossa: Mortis Christi poenas dabit; ac si Christum occiderit, punietur.
Si Christi crucifixoribus in poena similis erit, qui indigne, hoc est, in mortali
quolibet exsistens, accesserit, quid de illo sentiendum est, qui in multis et
assiduis mortalibus682 manens, non
solum non manducans manducat683, sed etiam scelestis manibus conficit et tractat?
Audi quid mihi dixerit nonnus Caesarius monachus noster, quondam Abbas
Prumiae.
- 662 BC religiosus retulit.
- 663 quidam om D.
- 664 C sermo coepit esse, P coepit sermo.
- 665 C eo suadente.
- 666 B cohabitandam; mox C suscepit.
- 667 et om C.
- 668 C multos.
- 669 C sacerdos.
- 670 C suscipiens.
- 671 sociis ac om C.
- 672 C sacerdotis ipsius.
- 673 B puer ille, C puer idem.
- 674 B absolutis.
- 675 BC filii vocem.
- 676 C mihi dixit.
- 677 DP aperire.
- 678 libri clericali. At vide supra p. 61.
- 679 Caesarius noster hanc historiam didicit, non relatione, sed lectione; vide Vit. S. Bernard. VIl, 21.
- 680 D fuit.
- 681 Cor. I, 11, 27.
- 682 C mortalibus et assiduis.
- 683 sic emendavi. ABD non solum non manducat,C non solummodo manducat, PKR non s o lu m manducat. Conf. IX, 1. * Homil. II. p. 72.