Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM XXXIII* De contritione Theobaldi usurarii Parisiensis.

Temporibus Philippi Regis Francorum, praedecessoris huius920 qui hodie regnat, erat in civitate Parisiensi usurarius quidam ditissimus, Theobaldus nomine. Hic cum haberet possessiones plurimas, infinitasque pecunias ex usuris congregatas, divinitus compunctus, ad magistrum Mauritium eiusdem civitatis Episcopum venit, eiusque se consilio submisit921. Ille vero cum in aedificatione ecclesiae922 beatae Dei genitricis nimis ferveret, consuluit ei, quatenus pecunias suas ad structuram inchoati opens contraderet. Qui huiusmodi consilio aliquantulum sibi suspecto, adiit magistrum Petrum Cantorem, verba Episcopi ei insinuans. Cui ille respondit: Non dedit tibi bonum consilium hac vice; sed vade et fac clamari per civitatem sub voce praeconis, quia paratus sis restituere omnibus, a quibus aliquid supra sortem accepisti. Factumque est ita. Deinde rediens ad magistrum ait: Omnibus ad me venientibus, teste conscientia, omnia restitui ablata, et adhuc supersunt plurima. Tunc ille: Modo, inquit, poteris dare eleemosyriam923 secure. Retulit mihi dominus Daniel Abbas Sconaviae, quod ad consilium eiusdem Cantoris, per plateas civitatis nudus in suis femoralibus incesserit, servo cum virga se impellente, ac dicente: Ecce iste est ille, quem pro suis pecuniis Principatus honorabat, qui filios nobilium obsides tenebat.
NOVICIUS: Ex his duobus usurariis plenius agnosco virtutem contritionis, quia ut considero, de cuius corde fons eius scaturit, nullus labor, nullus horror, nullus pudor, venas illius obstruere valebit.
MONACHUS: Verum dicis, quia contritio quae timore parvae poenitentiae exsiccatur, fontem non habet unde fluat.
NOVICIUS: Videtur mihi usura multum esse defectivae naturae, quia raro ad tertiam, sive quartam illam durare videmus generationem924.
MONACHUS: Non solum defectivae, sed et consumtivae naturae est, quia, ut dicis, in se celerius deficit, et nonnunquam sibi admixta sive coniuncta consumit.
NOVICIUS: Da exemplum.
MONACHUS: Haec quae dicturus sum, a quibusdam Abbatibus ordinis nostri audivi, sed nomen non retinui loci, in quo contigerunt925.

Notes:
  • 920 verba praedecessoris huius, quae absunt ab omnibus libris, sensu flagitante addidi ex locis IV, 36. V, 21. VII, 39.
  • 921 ADP consilio se commisit.
  • 922 Hom. Monasterii; conf. IX, 60.
  • 923 ADP eleemosynam dare.
  • 924 B generationes.
  • 925 omnes libri contigit.
Indexed exemplum: TE017913
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para