Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM XXXV De contritione cuiusdam nobilis ab Henrico Duce Saxonum excaecati.

Dux Henricus Saxo, pater Ottonis Imperatoris, tempore quodam virum quendam nobilem pro suo scelere exoculavit. Deus vero ex sua misericordia excaecationis poenam viro convertens927 in medicinam, tantam cordi eius contulit contritionem, ut iugiter peccata commissa defleret, et pro desiderio patriae coelestis semper suspiraret. Non recedebat de ecclesia beatae Dei genitricis in Hildinsheim, orationibus et ieiuniis vacans. Casu contigit, ut stultus quidam verbum stultum, eo audiente, proferret dicens: Qui hic oculos non habet, nec in futuro oculos928 habebit, quibus Deum videat. De quo verbo turbatus nimis, dum quotidie gemeret, nec verborum consolationem reciperet, a multis culpatus, respondit: Nisi mihi ex scripturarum auctoritate probetur, consolari non potero. Quod ei facile probari potuit a viris literatis, quorum in eadem civitate copia fuit.
NOVICIUS: Quomodo autem probatur?
MONACHUS: Salvator dicit electis: Capillus de capite vestro non peribit929. Super quem locum dicit Augustinus: Perit caput, ubi non perit capillus? Ubi non perit palpebra, perit oculus? Quasi diceret, non. Omnes mortui integraliter resurgent. Mali930, ut in omnibus suis membris puniantur; boni, ut in omnibus remunerentur. Hoc secure dico et credo, quod omnis homo, sive iustus sit, sive peccator, si in contritione etiam minima decesserit, Deum visurus sit. Ad quam visionem nos perducere dignetur Dominus noster Jesus Christus, splendor gloriae, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per infinita saecula saeculorum. Amen.

Notes:
  • 927 C convertit.
  • 928 oculos om C.
  • 929 Luc. 21, 18.
  • 930 B mali autem.
Indexed exemplum: TE017915
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para