Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum
DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE
CAPITULUM VI De Hildebrando latrone impoenitente, et poena eius post mortem.
Recitavit mihi frater Bernardus monachus noster de quodam homine, divitis cuiusdam
villico, qui graviter satis cecidit, et post lapsum surgere non voluit. Et ideo
forte non voluit, quia non potuit. Revera non potuit, quia donum contritionis in
corde non fuit. Nomen homini Hildebrandus, habitans in villa quadam Dioecesis
Traiectensis, quae dicitur Holchoim708. Die quadam
silvam cum alio quodam convive suo intravit, quem, suadente diabolo, cum soli
essent, occidit. Fuerant709 aliquando inter eos
inimicitiae; sed tunc temporis penitus erant sopitae. Reverso Hildebrando in
villam, interrogabant eum amici occisi, ubi esset. Qui respondit: Nescio.
Exspectantibus illis die illo et altero, cum non rediret qui710 iam redire non potuit, suspectum habentes iam
dictum Hildebrandum propter antiquas inimicitias, coram iudice in causam
traxerunt, crimenque homicidii imposuerunt. Quo timide negante, coepit ipsa facies
eum711 prodere, et cum instantibus illis iam negare
non posset, confessus est quia hominem occidisset. Statim data super eum
sententia, poenae712 rotali adiudicatus est. Cumque
duceretur ad mortem, sacerdos eiusdem villae, nomine713 Bertolphus, eum alio sacerdote, qui vocabatur Johannes, germano
fratris714 supradicti Bernardi, et advocato
villae, utpote aliquando715 virum honestum, traxerunt in partem, satis diligenter eum
monentes de confessione atque contritione cordis716. Et quia miser homo per se surgere non potuit,
nec manum in717 se sublevantem sensit, miserabiliter
respondit: Quid mihi possent ista718 prodesse? Homo
enim damnatus sum. Revera respondit sicut homo induratus et desperatus, similis
illi qui dicebat: Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear719. Et ait illi sacerdos: Adiuro te per Patrem et Filium et
Spiritum sanetum, ut infra hos dies triginta720
mihi appareas, et sine omni periculo vitae meae de statu tuo me certifices.
Respondit: Si mihi licuerit721, libenter hoc faciam.
Sicque rotali poena plexus, de tormento corporis transivit ad tormentum aeternae
damnationis. Nocte quadam infra statutum tempus, Bertolpho dormiente in stratu
suo, tantus esse coepit722 circa domum fragor
arborum, tam vehemens flatus ventorum, ut ipsa animalia stuperent, et vix suis
loris infra claustra stabuli retineri possent. Expergefactus Bertolphus, respexit
ad ostium domus, et ecce ianuae quasi vi ventorum impulsae aperiebantur, viditque
Hildebrandum in camino ardente residentem, sibique celerius propinquantem723. Territus autem supra modum, se signavit, et
ut staret sub invocatione divini nominis praecepit. Ecce hic sum sicut promisi,
inquit. Sciscitante illo de statu suo, respondit: Aeternaliter damnatus sum,
aeternisque incendiis propter desperationem maxime deputatus. Si secundum tuum
consilium egissem poenitentiam, per724 poenam
temporalem evasissem aeternam. Non enim punit Deus bis in idipsum. Hoc autem
scito, quia si non fuissem vivus a te adiuratus, ne tibi mortuus nocerem , malo
tuo huc advenissem. Consulo tibi, ut vitam tuam emendes, ne post hanc vitam
similem poenam recipias. Erat autem idem Bertolphus sacerdos nomine, non re. Nam
usque ad illud tempus sine ordine presbyterii celebraverat. Qui cum adhuc miserum
amplius interrogare vellet, respondit: Non licet mihi hic diutius morari, quia
multi daemones foris ante ostium praestolantur reditum meum. Hoc dicto, statim
impulsus et expulsus cum stridore et ululatu725
maximo, ab eo discessit, transiensque secus stabulum, animalia, sicut prius, in
stuporem et commotionem convertit. Bertolphus vero timore tam horrendae visionis
saeculum deseruit, et in domo quadam ordinis nostri, quae vocatur Hersethusin726, religionis habitum suscepit. Abbas loci ilius, eo quod
intellexisset eum virum esse literatum et eloquentem, ut ei ad ordines liceret
accedere, satis apud dominum Papam Innocentium laboravit, sed obtinere non potuit.
Ante hoc biennium, sicut mihi retulit Prior de Campo727, in manu, quam extenderat temere ad arcam Dei, morbo,
qui anthrax dicitur, punitus est. Quae cum ei, quasi pro remedio, eo quod morbus
serpens sit, abscideretur, nihil illi profuit, imo dolori dolor additus, mortem
eius728 potius acceleravit. Voluit eum Deus729, ut spero, punire in praesenti, ne puniret in
futuro. Ecce iste villicus cecidit, et non surrexit. Si non cecidisset, nequaquam
damnatus fuisset.
NOVICIUS: Ex huius poena perpendo, quam periculosum sit in
mortali manere peccato.
MONACHUS: Scias non solum esse periculosum, sed et
damnosum. Periculosum est, quia sicut febris acuta se habet ad mortem, ita mortale
peccatum ad gehennam; damnosum autem, quia quicquid interim peccator boni facit,
totum perdit. Nihil inde aeternae mercedis cousequitur.
NOVICIUS: Quaero etiam,
utrum casus sit ex culpa hominis peccantis, vel ex occasione gratiae recedentis?
MONACHUS: Nequaquam homini subtrahitur gratia, nisi prius praecedat culpa;
alioquin merito refunderetur peccatum in auctorem gratiae Deum.
NOVICIUS: Placet
quod dicis.
MONACHUS: Delectat te audire adhuc de alio quodam misero, qui propter
suam calpam poenam sibi in gehenna praeparatam vidit, atque ab inferis rediens,
poenitere contemsit?
NOVICIUS: Etiam.
- 708 D Holchom.
- 709 C add enim.
- 710 D quia; mox C iam non redire.
- 711 C ipsum.
- 712 poenae om D.
- 713 nomine om C.
- 714 fratris om BC.
- 715 aliquando add BC; mox C honestum virum.
- 716 B de contritione cordis et confessione.
- 717 in om D.
- 718 BP illa.
- 719 Gen. 4, 13.
- 720 BC triginta dies.
- 721 C liceat.
- 722 CD coepit esse.
- 723 C appropinquantem.
- 724 C propter.
- 725 BC eiulatu.
- 726 Hersethusen, Harthausen, monasterium in Episeopatu Paderbornensi prope Warburg situm.
- 727 intelligit Veteris Campi coenobium ordinis Cisterciensis in Dioecesi Coloniensi prope Rhenobergam situm.
- 728 CP ei.
- 729 CP Dominus.