Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XV De clerico Attrabatensi eiusque sorore, quae de incendio per confessionem liberata est, cana argentarium interfecissent.

Apud civitatem Attrabatensem1039 ante annos paucos iuvenis quidam clericus exstitit, de eadem civitate natus, delicatius ibidem ab infantia educatus1040, et inter honestos clericos conversatus. Qui cum non haberet aliquod stipendium ecclesiasticum, et mater eius coepisset egere, puduit eum manere cum illa. Inflatusque spiritu diabolico, ad domum cuiusdam divitis argentarii venit cum dolo. Cui et dixit: Mercator quidam dives venit in domum meam, volens comparare scyphos argenteos, calices etiam, et alia quaedam vascula, sive ornamenta de auro sive argento fabrefacta1041. Si quid de tali opere vendere volueris, in saccello pone, et tali hora solus, quia secretum vult esse, venias ad domum meam. Argentarius de clerico bene sibi noto nullam habens suspicionem, ut iusserat fecit, tamen quo iturus esset familiae suae notificavit. Quem cum clericus solum venientem aspiceret1042, post ostium se abscondit, intrantisque cerebrum securi divisit, et occidit. Deinde cum sorore virgine hominem membratim dividentes, in cloacam proiecerunt. Familia vero aurificis1043, cum redire tardaret, ad domum clerici venit, ubinam dominus suus esset inquisivit, clerico cum sorore respondentibus: Non venit huc. Quorum verba suspecta habentes, et oculis circumspicientes, vestigia fusi sanguinis repererunt. Quibus crimen mox homicidii1044 imponentes, accitis1045 iudicibus, cum iam negare non possent, tum pro fusi cruoris ostensione, tum pro thesauri repertione1046, sententia data est, ut ambo mitterentur in ignem. Similis casus Coloniae contigit cuidam monetario temporibus meis. Quid plura? Cum ducerentur ad poenam, dicebat puella germano: Frater, propter te modo ducor ad mortem, neque ob aliam causam cooperata sum tibi in hoc homicidio, nisi ut crimen tuum celarem. Attamen quia evadere non possumus mortem imminentem, consilium meum est, ut de commisso faciamus confessionem, ut saltem poenam evadamus aeternam. Ad haec verba clericus indignatus, quia desperatus, respondit: Non faciam. Quid enim mihi prodesse posset confessio tam tarda? Illo indurato, puella petivit sacerdotem, cui cum multa contritione confessa est crimen. Deinde ambo ligati sunt in stipite uno, igne copioso circumposito. Mira virtus confessionis, mira clementia Salvatoris. Clericum desperatum mox flamma devoravit, puellam vero ignis non tetigit, neque contristavit, nec aliquid molestiae intulit. Vincula tantum eius, sicut legitur de tribus pueris, combussit, ita ut libere deambulare posset; nec aliter sensit flammarum ardorem, quam ventum roris flantem1047. Viso tanto miraculo, iudices puellam innocentem aestimantes, iusserunt ut exiret; sicque per confessionem incendii illius evasit ardorem.
NOVICIUS: Quid iudicas de clerico?
MONACHUS: Hoc quod in superiori distinctione capitulo sexto de se iudicavit Hildebrandus, desperatus latro1048: Aeternaliter, inquit, damnatus sum, aeternisque incendiis propter desperationem maxime deputatus. Si egissem poenitentiam confitendo culpam, per poenam temporalem evasissem aeternam. Retulit nobis idem Abbas aliud miraculum, in quo adhuc amplius manifestata est virtus confessionis, in hunc modum.

Notes:
  • 1039 Arras.
  • 1040 C educatus ab infantia ibidem delicatius.
  • 1041 C sive de argento fabricata.
  • 1042 C prospiceret.
  • 1043 R artificis.
  • 1044 BC mox crimen homicidii, P crimen homicidii mox.
  • 1045 ABCD ascitis.
  • 1046 II, 23: tum pro magnitudine miraculi, tum pro poenitentia cognati.
  • 1047 Dan. 3, 50.
  • 1048 CP latro desperatus. Latro, id est, homicida. Eodem sensu Barabbas latro dicitur apud Johan. 18, 40.
Indexed exemplum: TE017941
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para