Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XVII Item de decem haereticis apud Argentinam 1057 examinatis et combustis, quorum unus dum esset per confessionem sanatus ac liberatus, per -mulierem deceptus, redivivo incendio damnatus est.

Decem haeretici in eadem civitate, scilicet Argentina, quae est Strazburg, comprehensi sunt. Qui cum negarent, per iudicium candentis ferri convicti, sententia incendii sunt damnati. Die statuto cum ducerentur ad ignem, quidam ex comitantibus uni illorum dicebat: Miser, damnatus es, age vel nunc poenitentiam, peccata tua confitendo, ne post incendia corporis, quae momentanea sunt, animam tuam ignis gehennalis aeternaliter comburat. Cui cum ille diceret: Considero me bene1058 errasse, sed timeo poenitentiam tantae necessitatis minus acceptam esse Deo; respondit: Ex corde tantum confitere, misericors est Deus, et1059 poenitentem suscipiet. Mira res. Mox enim ut homo confessus est perfidiam, manus eius plenam recepit sanitatem. Tardante eo in confessione, cum a iudice vocaretur ad poenam, confessor eius iudici1060 respondit: Non iustum est, ut homo innocens damnetur iniuste. In cuius manu dum nullum vestigium combustionis reperiretur, dimissus est. Habebat idem homo uxorem non longe a civitate manentem, horum quae dicta sunt prorsus ignaram. Ad quam cum venisset gaudens, dixissetque: Benedictus Deus qui me liberavit hodie ab interitu corporis et animae, causam ei exponens; respondit illa: Quid fecisti, o miserrime, quid egisti? Ut quid propter momentaneum dolorem recessisti a fide tua sana et sancta? Magis debueras, si fieri posset, centies corpus tuum incendiis subiicere, quam a tam probata fide semel recedere. Sed, quem non seducat vox serpentina? Immemor ille beneficii divinitus sibi collati, immemor tam evidentis miraculi, consilio uxoris acquievit, et errorem pristinum resumsit. Deus vero non immemor vindictae, pro tanta ingratitudine, manum plagavit utriusque. Renovatum est incendium in manu haeretici, et quia coniux auctrix exstitit resumti erroris, consors facta est redivivi doloris. Tam vehemens erat incendium, ut ossa manuum penetraret. Et cum uti non auderent clamoribus in villa, quos vis extorsit doloris, fugerunt in nemus vicinum, illic ut lupi ululantes. Quid verbis immorer? Proditi sunt, in civitatem reducti sunt, simulque in ignem nondum plene exstinctum missi, et in cinerem1061 redacti.
NOVICIUS: Juste actum est cum istis.
MONACHUS: Confessione pura pugnantes merentur victoriam, damnandi indulgentiam.

Notes:
  • 1057 apud Argentinam om C; ceteri autem habent apud Spiream.
  • 1058 AP considero quidem me, D considero me quidem, C considero me.
  • 1059 et om BC.
  • 1060 iudici om D.
  • 1061 C pulverem.
Indexed exemplum: TE017943
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para