Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XVIII De milite, qui ob meritum confessionis coram Henrico Imperatore in duello triumphavit.

Tempore illo quo Henricus Imperator, pater Frederici, qui nunc regnat, novissime intravit Lombardiam1062, accusatus est apud eum ab eisdem Lombardis1063 castellanus quidam de rapinis aliisque insolentiis multis. A quibus etiam adductus est pugil quidam fortissimus, giganteae altitudinis, qui eum monomachia impeteret. Nolens eis Imperator negare iustitiam, militem adesse praecepit. Quem cum gigas ille ad duellum secundum ius civile citaret, frater eiusdem militis ad pedes Imperatoris se prostravit, et ut sibi pro germano tenerrime dilecto pugnare liceret, multis1064 lacrimis obtinuit. Qui cum se praeparasset diligentissime per contritionem, confessionem et orationem, omnem suam spem in Christo posuit, cuius signaculum tam in veste quam in clipeo atque manu1065 pugnaturus pro munimento circumtulit. Erat enim vir gracilis, nec multum fortis: Cui cum occurrisset pugil aspectu horribilis, alterum se illi exhibens Goliath, ictum tam valide in clipeo eius dedit, ut tonitruum putares1066. Miles vero ictum ictui continuums, antequam manum retraheret, cum tanto nisu illam1067 percussit, ut baculum lapsum levare non posset. Deinde crebris ictibus mactans pugilem, per confessionis virtutem vicit insuperabilem. Qui, sicut mihi retulit Henricus monachus noster, qui praesens fuit, sicut bos mugiens, in haec verba prorupit: Vae mihi misero, quomodo tam turpiter confusus sum ab hoc homunculo? Sicque per fratris humilem confessionem, homo morte dignus evasit mortem, adeptus est victoriam. Quod autem damnandis confessio tribuat veniam, praesto est exemplum.

Notes:
  • 1062 BP Longobardiam.
  • 1063 ABDP Longobardis.
  • 1064 B cum multis.
  • 1065 D atque in manu.
  • 1066 DP putaret. XI, 56: ut caballos indomitos putares.
  • 1067 CD illum.
Indexed exemplum: TE017944
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para