Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XXIX De clerico Susaciensi, qui confessus est sacerdoti, se peccasse cum concubina sua.


MONACHUS: Sacerdos quidam in Susacia habuit concubinam, quam adolescens quidam concupiscens cum eadem peccavit. In Quadragesima vero ad eundem sacerdotem veniens, confessus est peccatum, simul et personam. Quod cum audisset sacerdos, turbatus est valde, et ab illius eum amore1142 abstrahere volens, durius arguit, peccatum aggravavit, poenitentiamque duram nimis iniunxit. Rancor iste sine periculo non fuit. Unde invectio tam aspera, poenitentia tam dura, nisi ex propalata persona? Haec mihi retulit Theodoricus Susaciensis monachus noster, qui utrumque novit, sacerdotem videlicet1143 et adolescentem. Non ergo prodere debet confitens personam peccati consortem, cum tamen ea, quae peccatum ipsum1144 aggravant, confiteri teneatur.
NOVICIUS: Vellem instrui quomodo dicere deberet.
MONACHUS: Huiusmodi formam posset servare: Domine, ego peccavi cum legitima, concubina, filia vel sorore cuiusdam cognati, affinis, amici vel inimici mei, solis peccatis meis exigentibus, sive ab illa inductus. Et in hunc modum de ceteris peccatis, sive carnalia sint, sive spiritualia. In hunc modum et femina dicat. Quaedam tamen peccata sic committuntur, ut vix exprimi valeant, nisi confessor de persona intelligat. Non inde multum curandum est.
NOVICIUS: Quid si duo contra suum praelatum conspirarent, et unus illorum poenitentia ductus, peccatum suum eidem praelato confiteretur, deberet1145 alterum prodere, an non?
MONACHUS: Video ex omni parte periculum. Si non proderet personam, praelatus periclitari posset; si vero proderet, forte perpetuum illi odium adversus conspiratorem suscitaret. Audi exemplum ad cautelam satis necessarium.

Notes:
  • 1142 B amore eum.
  • 1143 BC scilicet.
  • 1144 ipsum om CD.
  • 1145 R deberetne.
Indexed exemplum: TE017956
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para