Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XXXVII De duobus mercatoribus in Colonia, quibus in confessione consultum est, ne iurarent et mentirentur, et facti sunt ditiores.

Duo cives Colonienses inter cetera sua peccata confessi sunt duo peccatorum genera, quae quidem in se valde sunt magna, licet propter usum, mercatoribus maxime, parva videantur, et quasi nulla, mendacium scilicet atque periurium. Domine, inquiunt, pene nihil possumus emere, nihil1225 vendere, nisi oporteat nos mentiri, iurare, et saepe periurare. Quibus cum diceret plebanus: Peccata ista valde sunt gravia, et a Salvatore prohibita, ipso dicente: Sit sermo vester, est, est; non, non1226; responderunt: Non possumus hoc praeceptum in negotiationibus nostris custodire. Ait sacerdos: Utimini consilio meo, et bene cedet vobis. Nolite mentiri, nolite iurare, sicut mercatum vestrum dure vultis, sic eum laudate. Et promiserunt ei, quia tentare vellent uno anno. Hoc enim petivit. Impediente eos Satana, qui semper saluti humanae adversatur, pene nihil anno illo vendere potuerunt. Reversique anno evoluto ad suum plebanum, dixerunt: -Obedientia huius anni multum fuit nobis damnosa, homines a nobis defluunt, nec aliquid sine iuramento vendere possumus. Tunc sacerdos: Nolite timere, quia tentatio est. Fixum tenete in corde vestro, quod nulla adversitas, nulla vos paupertas a tali proposito avertat, et Dominus vobis benedicet. Promiseruntque ei Domino inspirante, quia custodire vellent eius consilium divinumque1227 praeceptum per omnes dies vitae suae, etiamsi oporteret eos mendicare. Mira res. Statim Dominus immissam compescuit tentationem, et coeperunt eos homines plus quam ceteros mercatores frequentare; factique sunt in brevi divites, ita ut mirarentur. Et reversi ad suum confessorem, gratias egerunt, eo quod per eius salubre consilium a tam gravibus peccatis forent exonerati, et foris in rebus ditati.
NOVICIUS: Huiusmodi exempla praedicari deberent in ecclesiis mercatoribus; forte expavescerent, de pecuniis male conquisitis1228 negotiari, et in suis venditionibus iurare vel mentiri.
MONACHUS: Verum dicis.
NOVICIUS: Nunc audire delectat, quod quidam peccatores meritis sui confessoris iustificentur.1229

Notes:
  • 1225 C v el.
  • 1226 Matth. 5, 37.
  • 1227 que add BC.
  • 1228 CD acquisitis.
  • 1229 C iustificantur. * Homil. III. p. 103. Vide etiam S. Bernardi Vit. S. Malach. cap. 25.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para