Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XLII De matrona, quae pupillo a se nutrito, et in sacerdotem provecto, peccata sua confessa est, et ab illo prodita.

Matrona quaedam dives et honesta, peccata quaedam commiserat tam inhonesta, ut nulli ea confiteri posset sacerdoti prae verecundia. Die quadam infantem reperiens destitutum, levavit, et loco filii illum nutriens, literis imbui fecit, atque in sacerdotem ordinari. Tunc demum fiduciam sumens de exhibita caritate, confessa est ei peccata diu latentia. Quibus auditis stultus ille, immemor Dei, immemor impensi beneficii, ex hoc sumens audaciam, quia si quod peteret negaret, minaretur se eius vitia debere1258 propalare, coepit illam ad consensum suae libidinis sollicitare. Cuius verba cum femina iam iustificata abhorreret, et ille contradicentem diffamaret, illa fiduciam habens de confessione, ne apud homines notae perpetuae subiaceret infamiae, sufficienter se expurgans, beneficio confessionis liberata est, et criminator de provincia eliminatus est.
NOVICIUS: Duo haec exempla mihi sufficiunt de confessoribus malis; nunc aliquod1259 mihi dicas de confessoribus timoratis.

Notes:
  • 1258 debere om BC.
  • 1259 CD aliquid.
Indexed exemplum: TE017975
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para