Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XLVII Quod confessor non debet de ignotis peccatis investigare, et exemplum de virgine in hoc scandalizata.

Virgo quaedam religiosa in partibus Brabantiae sacerdoti cuidam confessionem fecit. Ille, sicut imprudens, incaute coepit conscientiam eius fodere, id est, de quibusdam peccatis ignotis, quae nunquam fecerat vel audierat, interrogare. Quae mox de eisdem peccatis coepit tentari, et in1278 tantum turbari, ut diceret sacerdoti: Male habeat caput vestrum, quod hodie fecistis mihi horum mentionem. Et, sicut alteri postea confessa est sacerdoti, non sine maximis laboribus ab eisdem peccatis se1279 continuit. Ita fodiendus est paries, ne domus deiiciatur, sic quaerenda1280 idola sub stramentis, ut tabernaculum non evertatur. Debet tamen confessor valde esse sollicitus de peccatis sibi commissorum, eosque ad confessionem provocare tam verbo1281 quam exemplo.

Notes:
  • 1278 in add BC.
  • 1279 D se peccatis.
  • 1280 CP quaerenda sunt.
  • 1281 B de verbo, P verbis.
Indexed exemplum: TE017980
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para