Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM CIII De sanctimoraiali in Anglia, quae a suo Provisore tentata est.

In Anglia vir quidam religiosus monasterio praefuit sanctimonialium. Erat autem staturae procerae2000, decorus aspectu, genas habens rubicundas, oculos laetos, ita ut vix aliquis aliquid in eo religiositatis2001 esse crederet, qui virtutes animi illius ignoraret. In cuius contemplatione iuvencula quaedam illius congregationis adeo coepit tentari, et tam gravissime stimulis carnis agitari, ut verecundia postposita passionem suam illi aperiret. Expavit vir sanctus, et quia timor Dei ante oculos eius fuit, coepit virginem, in quantum potuit, avertere, dicens: Christi sponsa es, et si Domini mei sponsam corrupero, non patietur impune transire, neque homines diu poterit latere. Dicente illa, si non consenseris mihi, moriar; respondit ille: Ex quo aliter esse non potest, fiat ut vis. In quo ergo loco conveniemus? Respondit illa: Ubicunque tibi placuerit, ego in hac nocte veniam ad te. Ad quod ille: Oportet ut in die fiat. Ostenditque virgini domum in pomerio, monens praecipiens, ut nemine sciente, nemine vidente, tali hora illuc2002 veniret. Quae cum venisset, dixit vir Dei2003 ad eam: Domina, dignum est et vobis expedit, ut corpus meum, quod tam ardenter concupiscitis, prius inspiciatis, et si tunc placuerit, desiderio vestro per illud satisfaciatis. Hoc dicto, illa tacente, vesti enta sua exuit, cilicium asperrimum quo indutus erat, ad carnem deposuit, corpusque nudum vermibus corrosum, cilicio attritum, scabiosum atque nigerrimum illi ostendens, ait: En quod amas, exple nunc si placet voluptatem tuam. Videns haec illa, expavit, et nunc in pallorem, nunc in ruborem versa, ad pedes eius ruens, veniam postulavit. Cui ille: Revertere secrete in monasterium tuum, et vide ne me vivente prodas secretum meum. Ab illa hora tentatio, quam visus incautus in virgine excitaverat, conquievit. Haec exempli causa de tentatione luxuriae sint dicta.
NOVICIUS: Quibus armis resistendum est his septem vitiis, de2004 quibus iam sermo in longum protractus est?
MONACHUS: Virtutibus eis oppositis.
NOVICIUS: Quid sunt virtutes vel unde dicuntur?
MONACHUS: Virtutes sunt qualitates mentis, quibus recte vivitur. Dicuntur autem virtutes, quasi contra vitia stantes. Stare debet contra superbiam humilitas, contra iram lenitas, contra invidiam caritas, contra tristitiam spiritalis iocunditas, contra avaritiam largitas, contra gulam potus cibique parcitas, contra luxuriam castitas. Quod si in pugna tentationum virtutes vitiis effectae fuerint superiores, victoriam meritum, et meritum praemium sequitur aeternum. Quod perseveranti se daturum pollicitus est Dominus noster Jesus Christus, qui est via in exemplo, veritas in promisso, vita in praemio. Ipsi cum Patre et Spiritu sancto honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.

Notes:
  • 2000 C procerus; conf. VIII, 96.
  • 2001 BC religiositatis in eo.
  • 2002 B illic.
  • 2003 vir Dei add C; mox domina add BC.
  • 2004 de om ADP.
Indexed exemplum: TE018529
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para