Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM II De septem vitiis principalibus.

Septem sunt vitia principalia de una virulenta radice, superbia scilicet, pullulantia, ex quibus pene universa procedunt tentamenta. Primum vitium superbiae succedens est inanis gloria, secundum ira, tertium invidia, quartum accidia1324 vel tristitia, quintum avaritia, sextum gula vel castrimargia1325, septimum luxuria. Ex his quaedam spiritualia sunt, ut inanis gloria, ira, invidia; quaedam corporalia, ut gula, luxuria; quaedam mixta, ut accidia, avaritia. Accidia, in quantum pertinet ad dolorem cordis, vitium spirituale est; in quantum ad torporem corporis, corporale est. Septem istae pestes, septem sunt rivuli, quibus irrigatur terra Aegypti, id est, tenebrosum cor peccatoris. Et sicut Nilus, ex cuius dividuntur abundantia1326 septem rivuli, fluit ex paradiso, et derivatur per Aegyptum, ita Lucifer propter superbiam eiectus de coelo, per haec septem vitia se diffundit per cor humanum peccatis mortalibus tenebrosum. Septem haec vitia designant septem illae gentes immundae1327, quas Dominus a facie Israel de terra promissionis delevit1328. Designantur et per septem daemonia, quae Salvator de corde Mariae Magdalenae eiecit1329. Ex quatuor rotis huius septenarii Johel Propheta quadrigam construit Pharaoni1330, dicens: Residuum erucae comedit locusta, residuum locustae comedit bruchus, residuum bruchi comedit rubigo1331 . Per erucam beatus Gregorius notat libidinem, per locustam inanem gloriam, per bruchum ingluviem ventris, per rubiginem iram1332. Multi domant libidinem, sed inde eriguntur in superbiam; de superbia ruunt in ingluviem; de nimia comestione et ebrietate in iram vertuntur. Tres equi currum hunc trahentes, tria vitia sunt residua, invidia scilicet, tristitia, avaritia. Ecce tria et quatuor scelera, quibus diabolus vehitur, secundum Amos Prophetam, in Damascum, in Gazam, in Tyrum, in Edom, in Amon, in Moab, etiam in Judam, et in Israel1333.
NOVICIUS: Cum vitiis istis tentamur, sunt in nobis, vel extra nos?
MONACHUS: Post ingressum virtutum non sunt in nobis per habitum et usum, sed secundum fomitem. Sicut in ingressu filiorum Israel septem illae gentes non sunt omnino deletae, sed tributis subactae, sic ingressis virtutibus in terram cordis nostri, vitia non prorsus exstinguuntur, sed restringuntur. Et sicut postea filii Israel saepius a reliquiis earundem gentium impugnabantur, ita per fomitem vitiorum frequenter virtutes nostrae tentantur et exercitantur.
NOVICIUS: Rogo, ut de viribus horum septem vitiorum me expedias, et quam acriter nos tentent, subiunctis exemplis ostendas.

Notes:
  • 1324 R acedia.
  • 1325 R gastrimargia.
  • 1326 CDP abundantia dividuntur; mox septem rivuli om ABC.
  • 1327 CR illas gentes immundas.
  • 1328 Deut. 7.
  • 1329 Marc. 16, 9.
  • 1330 id est, diabolo. Conf. S. Bernard. in Cant. Serm. 39. p. 276.
  • 1331 Joel 1, 4.
  • 1332 Gregor. Moral. XXXIII, 39.
  • 1333 Amos 1 et 2.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para