Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XXII De virgine iracunda, quam sepultam ignis ab umbelico et supra devoravit.

Narravit mihi anno praeterito scultetus1464 proximae villae, quae Wintere1465 dicitur, rem satis terribilem. Non est diu, inquit, quod homo quidam religiosus et peregrinus in ecclesia nostra ad missam stetit. Stabant iuxta eum matronae delicatae, quorundam militum uxores, fabulis vacantes, quae1466 illum orare non sinebant. Expleta missa, quosdam ex militibus seorsum ducens, dixit illis: Vos domini, orationis causa ad ecclesiam hanc diverti; et ecce, diabolo instigante1467, tantus erat circa me clamor et susurrium illarum matronarum, ut omnino orare non possem. Dicam vobis rem terribilem, quae meis temporibus in villa mea contigit. Erat ibi puella quaedam bene nata, et divitum filia, sed ita iracunda, ita contentiosa atque clamosa, ut ubicunque esset, sive in domo, sive in ecclesia, ibi rixas suscitaret, odia nutriret, et beatum se iudicaret, qui evadere posset flagellum linguae illius. Tandem defuncta est, et in atrio ecclesiae sepulta. Mane venientes ad ecclesiam, vidimus tumbam eius ad instar fornacis fumum eructuantem. Unde exterriti, et videre volentes quid hoc portenderet, terram eiecimus; et ecce, medietatem corporis superiorem ignis consumserat, inferior vero pars ab umbelico1468 et deinceps illaesa apparuit.
NOVICIUS: Quid hoc significabat?
MONACHUS: Quod homines qui noverant illius vitam dixerunt, hoc et ego dico: Voluit Deus in eius corpore ostendere, quantum ei placeret virtus castimoniae, et quantum abhorreret vitium iracundiae. Quia virgo fuit, castitatis gratia crura eius cum femoribus illaesa servavit; et quia iracunda erat nimis, fel, cor, linguam, manus cum suis sedibus ignis devoravit. Ira ignis est. Unde Ecclesiasticus: Ne struas ligna in ignem iracundi1469, id est, ne des illi materiam et occasionem irascendi. Item: Homo iracundus incendit ignem1470. Et Apostolus Jacobus: Lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus nativitatis nostrae, inflammata a gehenna1471 .
NOVICIUS: Ita me tua terret oratio1472, ut proponam omnino non irasci fratribus meis.
MONACHUS: Tunc beatus eris. Qui autem, ut ait idem Apostolus, putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio1473, id est, inutilis et immunda. Lingua inquietum malum est, plena veneno mortifero. In ipsa benedicimus Deum et Patrem, et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt1474. Unde alibi scriptum est de illa: Mors et vita in manibus linguae1475.
NOVICIUS: Qua similitudine dicitur lingua habere manus ?
MONACHUS: Quia saepe causa mortis efficitur corpori et animae, si fuerit dura; vitae vero utrique, si fuerit mollis et gratiosa. Unde Salomon: Responsio mollis mitigat iram; sermo durus suscitat furorem1476. Hoc impletum est in David. Sermo durus Nabal in necem propriam gladium eidem porrexit, quem sermo sensatus Abigail retraxit1477. Et quia in manibus linguae mors est, Creator prudentissimus duplicem ei murum, osseum scilicet et carneum, id est, dentes et labia, anteposuit; propter vitam vero utrumque pervium fecit. Loqni de bonis1478 vitale est.
NOVICIUS: Placet quod dicis.
MONACHUS: Haec de ira dicta sint.

Notes:
  • 1464 AC scoltetus.
  • 1465 Königswinter.
  • 1466 AD qui; unde suspicor auctorem scripsisse: fabulis atque rumoribus vacantes, qui. Sic alibi dicit: « confabulationibus atque rumoribus vacantes. »
  • 1467 B excitante.
  • 1468 sic B constanter. Conf. Homil. I. p. 21.
  • 1469 Eccli. 8, 4.
  • 1470 Eccli. 28, 11.
  • 1471 Jac. 3, 6; conf. Homil. III. p. 101 sq.
  • 1472 B terret tua oratio, C terret oratio tua.
  • 1473 Jac. 1, 26.
  • 1474 Jac. 3, 8. 9.
  • 1475 Proverb. 18, 21.
  • 1476 Proverb. 15, 1.
  • 1477 Reg. I, 25.
  • 1478 C loqui debemus quod.
Indexed exemplum: TE018007
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para