Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XXVIII* De monacho, quem accidia non sinebat surgere ad vigilias.

Monachum quendam diabolus, sicut exitus probavit, ita accidiosum reddiderat, ut quotiens esset ad matutinas surgendum, statim ex quadam pusillanimitate et timore vigiliarum sudore perfunderetur. Putans esse1500 ex infirmitate, iacuit, vestibus se operuit, et sicut ostium, secundum Proverbium Salomonis, volvitur in cardine suo, sic piger ille vertebat se in lecto suo1501. Nocte quadam ad signa nolarum surgentibus ceteris omnibus, festinantibusque ad divinum officium, cum ille surgere tentaret, audivit de sub lecto, quando iterum vetante accidia se reclinaret1502, vocem quandam incognitam clare satis sibi dicentem: Noli surgere, noli sudorem tuum interrumpere, quia non expedit tibi. Tunc primum sentiens sibi a diabolo per vitium accidiae esse illusum, a phantastico illo sudore se excussit, nec postea tanto torpori facile consensit. Hoc scias, quia non permittitur diabolus nos tentare quantum vult, et quamdiu vult, ne decepti ab illo pereamus. Saepe invitus, virtute divina compulsus, his quos tentat fallaciam suam manifestat.

Notes:
  • 1500 C hoc esse.
  • 1501 Proverb. 26, 14.
  • 1502 IX, 9: « quando iuvencula eram, et hortum excolendum suscepissem. » Mutato quando in et, verba iterum - reclinaret in BC ante audivit posita sunt.
Indexed exemplum: TE018011
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para