Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM III De superbia et filiabus eius.


MONACHUS: Superbia, quae primum locum tenet inter vitia, est singularis excellentiae super alios quidam appetitus. Unde dicta est superbia, quasi supra1334 briam, id est, mensuram, se extollens. Sub hoc vitio in praedicto septenario a quibusdam inanis gloria comprehenditur. Duo enim genera sunt superbiae, unum intus est in cordis elatione, alterum foris in operis1335 ostensione. Primum proprie dicitur superbia, alterum iactantia vel inanis gloria. Superbiae propagines et vires sunt inobedientia, inconstantia, hypocrisis, contentiones, pertinacia, discordia, novitatum praesumtiones. Quantum per vitium superbiae caro, mundus et diabolus, non solum saeculares, sed et personas claustrales tentent, sequentia declarabunt.

Notes:
  • 1334 BC super.
  • 1335 B operum.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para