Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XXXI De Henrico converso Vilariensi, gui graviter tentatus fuit, eo quod non esset filius legitimus.

Nomen converso Henricus fuit, in Vilario professus, et domini Christiani monachi de Claustro filius. De hoc Christiano mira tibi dicam in distinctione septima capitulo sexto decimo. Ministrabat autem idem Henricus in hospitali pauperibus, vir multae humilitatis, patientiae et compassionis; et quarto plus Deum timuit, tanto plus ab illo separari formidavit. Immiserat enim diabolus quandam desperationem cordi eius, ita ut diceret: Quia non es filius legitimi thori, non eris heres coelestis regni. Quae cogitatio in corde eius adeo creverat1523, ut a confessoribus tam de scripturis quam de exemplis prolatam nullam prorsus reciperet1524 consolationem. Misertus eius Dominus, nocte quadam, cum tentatio esset validissima, in domum amplam et longam illum transtulit, in somnis tamen. In qua vidit de utroque sexu multitudinem magnam. Et fada est ad eum vox: Henrice, vides hanc multitudinem? Omnes quidem de legitimo thoro sunt nati, sed omnes reprobi sunt praeter te. Evigilans statim, laetificatus est valde, intelligens visionem propter se factam. Ab illa hora tentatio immissa cessavit, et ipse quamdiu vixit, Deo, qui non deserit sperantes in se1525, gratias egit.
NOVICIUS: Estne accidia, in choro dormire?
MONACHUS : Consuetudo vitium accidiae ex se gignit1526 quod quidam per infirmitatem palliant, cum idem vitium magis ex diabolica operatione, quam ex infirmitate sit.

Notes:
  • 1523 C crevit.
  • 1524 C expeteret. Conf. II, 35.
  • 1525 Judith 13, 17.
  • 1526 C Somnolentia vitium gignit ex se accidiae.
Indexed exemplum: TE018017
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para