Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XXXIII De converso, cui cattus visus est oculos claudere, cum in choro dormitaret.

In Hemmenrode conversus quidam valde accidiosus fuit in choro, pene semper ibi dormitans. In cuius capite alter quidam conversus frequenter cattum sedere vidit, qui mox1529 ut pedes suos oculis conversi superposuit, statim ille oscitare coepit. Quod cum intellexisset ex relatione eius, qui hoc videre meruit, ne diutius illuderetur a diabolo, sedem stalli sui sic paravit, ut dum dormitaret, illa in partem declinando1530 sedentem praecipitaret Sicque somnolentiae daemon per artem excussus est, et frater accidiosus ferventior in Dei servitio factus est. Haec mihi a quodam converso eiusdem coenobii relata sunt. Quantum daemones illic dormitantes irrideant, ex subiecto cognosces exemplo.

Notes:
  • 1529 mox add BC.
  • 1530 C inclinando.
Indexed exemplum: TE018019
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para