Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XXXV De monacho, circa quem in choro dormitantem porci videbantur.

Nuper audivi, quod silere non debeo. In eodem monasterio monachus quidam est, qui in choro saepe dormitat, et raro vigilat, multum tacens, et parum psallens. Circa istum saepe porci videntur, et porcorum grunnitus audiuntur. Puto quia colligant siliquas de ore eius cadentes.
NOVICIUS: Quid sunt siliquae, vel quid significant1535?
MONACHUS: Siliquae sunt folliculi leguminum, significantque verba psalmodiae a virtute vacua, quae somnolenti sine intentione proferunt, et eadem semiplene prolata porcis, id est, daemonibus, colligenda proiiciunt. Hi vero qui vigilant, et libenter devoteque cantant, et psallunt intente, medullam1536 comedunt, quia gratiam, quae in verbis latet propheticis, percipiunt. Tales in futuro, cum laudatoribus coelestis Jerusalem, adipe frumenti Dominus satiabit1537, id est, visione suae deitatis1538.
NOVICIUS: Satis ex his quae dicta sunt colligo, quod taedium exercitii spiritualis sit a diabolo.
MONACHUS: Ut dicis ita est, quia quidam sunt, qui statim ut coeperint1539 psallere, orare vel legere, mox dormitare incipiunt. Vigiles in lecto, somnolenti in choro. Idem dico de audiendo verbum Dei. Cum verba saecularia audiunt, bene vigilant; cum verbum Dei eis proponitur, mox dormitant.

Notes:
  • 1535 BP signant ; sic et paulo post.
  • 1536 C cantant, psalmorum intente medullam.
  • 1537 Psal. 147, 14.
  • 1538 C divinitatis.
  • 1539 B coeperunt.
Indexed exemplum: TE018021
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para