Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XLII De sanctimoniali, quae a quodam maligno conversa dementata, in puteum se praecipitavit.

In alio quodam monasterio sanctimonialium1586 anno praeterito similis pene casus contigit, licet causa impellens dissimilis fuerit. Puella quaedam, sicut mihi retulit quaedam sanctmonialis eiusdem ordinis, a quodam homine misero, habitu quidem religioso, non animo, ita magicis artibus est dementata, ut tentationes ab illo conceptas sustinere non posset. Nemini tamen suam passionem aperire voluit, sed solummodo dixit: Exire volo, quia poenitet me hue venisse. Quae dum1587 exire non permitteretur, tristitia urgente, in puteum1588 se nullo vidente praecipitans exstincta est. Quam dum1589 ubique quaererent, nec invenirent, recordatae sunt quaedam sorores eam dixisse: Ego suffocabo me in puteo. Quaesita est ibi et inventa, sed mortua. Eodem tempore quidam1590 homo miserabilis, alterius cuiusdam monasterii sanctimonialem simili extraxit malitia1591, et impraegnavit, quae in saeculo mortua est.

Notes:
  • 1586 C monialium.
  • 1587 C cum.
  • 1588 B puteo.
  • 1589 C cum.
  • 1590 BC idem.
  • 1591 BC malitia extraxit.
Indexed exemplum: TE018032
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para