Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XLIV De adolescente, vestibus suis delusis, ex tristitia se suspendit.

Ante illud tempus adolescens quidam Coloniae vestes suas deluserat. Pro quo infortunio ita tristis effectus est, ut solarium domus suae1592 ascenderet, et laqueo vitam finiret. Vides nunc, quam periculosa sit tristitia, quae non est secundum Deum?
NOVICIUS: Quid sentiendum est de animabus istorum?
MONACHUS: Si sola tristitia et1593 desperatio, non phrenesis, aut mentis alienatio, in causa fuit1594, haud dubium quin damnati sint. De furiosis et fatuis, in quibus ratio non vivit, quaestio non est quin salventur, quocunque modo moriantur, si, tamen prius habuerunt1595 caritatem. De supradicto converso quidam vir sapiens, qui illum bene novit, me audiente sic ait: Non credo quod unquam perfecte fecerit confessionem suam. Deus enim iustos et timentes se, licet ex eis aliquando quosdam, iusto suo iudicio, permittat in sensu periclitari, non tamen illos sinit tam miserabili morte finiri. Ecce exemplum.

Notes:
  • 1592 suae om BC,
  • 1593 B vel.
  • 1594 P fuerit.
  • 1595 C habuerint.
Indexed exemplum: TE018034
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para