Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XLVII De praelato, qui ordinem vocavit tentationem.

Recordor nunc cuiusdam viri valde literati et cuiusdam nobilis ecclesiae praelati. Huic cum nuper dicerem, quare non venitis, ut quid tamdiu exspectatis? respondit mihi: Non audeo intrare in tentationem; districtionem ordinis tentationem appellans. Ex multo enim tempore voluntatem habuit veniendi ad ordinem, sed quadam pusillanimitate impeditus est usque adhuc. Huic congruit illud Salomonis: Qui observat ventum, nunquam seminat1602 . Ventus est tentatio, seminatio conversio. Qui nimis timet in ordine tentari, vix poterit ad ordinem converti. Novi plures in saeculo, tam clericorum quam laicorum, qui a multo tempore votum fecerunt, nec tamen audent converti timore tentationum. Semper ante oculos habent tentationes, sed non considerant multimodas quae in ordine sunt consolationes. Ecce exemplum.

Notes:
  • 1602 Eccles. 11, 4.
Indexed exemplum: TE018037
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para