Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LV. * De monacho in Ottirburg, qui per versiculum: Diabolus egredietur ante pedes eius, a tentatione apostasiae liberatus est.

Monachus quidam de Ottirburg, teste domino Philippo Abbate eius, qui haec retulit, tam duras1646 tentationes incurrit, ut redire proponeret ad saeculum. Nocte quadam cum staret in choro, et mente tractaret, quando vel quomodo de monasterio exiret, prae taedio cantare non potuit. In laudibus vero, dum1647 canticum sancti Abacuc psalleretur, eo quod esset feria sexta, iam dictus Abbas ad excitandum fratres circuivit. Qui cum venisset ad monachum illum fluctuantem, et non cantaret, putans eum dormire, se ad illum inclinavit, et versiculum, qui eadem hora psallendus erat, in aurem vigilantis fortiter clamavit, dicens: Egredietur diabolus ante pedes eius1648. Qua voce audita, satis territus est ille, putans Abbatem per aliquam revelationem cogitationes suas perversas scire, quibus tam manifeste sententia1649 prophetica visus est respondere. Nec aliter intelligens verba Prophetae, quam pro se facta, timuit maledictionem eius si abiret incurrere, et diabolum itineris sui ducem habere. Sicque virtute divina a malo proposito revocatus1650, stabilis factus est, et miratus est Abbas ut intellexit.

Notes:
  • 1646 tam duras add BC.
  • 1647 D cum.
  • 1648 Habac. 3, 5.
  • 1649 Hom. voce.
  • 1650 ADP revocatus a malo proposito.
Indexed exemplum: TE018045
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para