Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LIX De monasterio, quod Dominus ob fraudem cellerarii plagavit.

Cellerarius quidam ordinis nostri tentatus avaritia, viduam quandam defraudavit, immemor parabolae illius1668 Salomonis: Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam1669. Dominus vero non immemor vindictae, anno eodem totum pene vinum, quod monasterio creverat, ita deterioravit, ut nullius esset saporis vel coloris. Sentiens Abbas tantam plagam non esse sine causa, virginem Christi Aczelinam, quae temporibus meis Coloniae fuit, ut sibi a Domino causam illius flagelli peteret revelari, humiliter exoravit. Quod cum fecisset, responsum est ei, quia propter fraudem esset cellerarii sui, quam in talem viduam exercuerat. Et adiecit Dominus: Adhuc eum tangam una plaga maiore. Quod factum est ita1670. Eodem enim anno miles quidam omnem pene annonam monasterii in horreis incendit; sicque plaga cessavit.
NOVICIUS: Cum Deus valde sit misericors, quid est quod propter unius hominis fraudem omnem punivit congregationem?
MONACHUS: Sicut legitur in Josue1671, propter avaritiam Achor, qui de anathemate Jericho tulit, in omnem populum ira Dei desaevit. Nam sicut Deus misericors est, ita et iustus est. Si propter unius meritum saepe multitudini parcit, quid miraris, si dictante eius aequitate, aliquando propter unius delictum multos punit?
NOVICIUS: Si haec ita se habent, videtur mihi utile subiectis, et necessarium praelatis, ut frequenter officiales suos moneant, ne alicui fraudem inferant, ne forte per hoc flagellum contra se iudici porrigant.
MONACHUS: Verum dicis, quia modicum fermentum totam massam corrumpit1672.` Non solum Deus punit, si instinctu avaritiae damna aliis inferamus, imo etiam si nostra avare retinendo, egentibus non impartiamur, vel exhibita immisericorditer ante tempus subtrahamus.

Notes:
  • 1668 illius add BC.
  • 1669 Proverb. 15, 27.
  • 1670 BC quod et factum est.
  • 1671 Jos. 7. Paulo post R Achan. Homil. IV. p. 168: « sicut unum membrum putridum aliquando totum corpus corrumpit, ita saepe Deus propter unum fratrem vitiosum, sicut exemplum habemus de Achor, multitudinem punit. » Isidor. Hispal. Episc. Opp. p. 188: « Achor, qui de Hiericho anathemate concupivit, significat nequam Christianum. »
  • 1672 Cor. I, 5, 6.
Indexed exemplum: TE018048
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para