Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXX Quomodo intelligendum sit: Omni habenti dabitur; ei autem qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo1745


NOVICIUS: Nosse vellem, quomodo intelligendum sit quod Christus ait: Omni habenti dabitur; ei autem qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo1746 .
MONACHUS: Ei qui habet gratiam hospitalitatis, et caritative, bonoque animo, et hilari vultu, hospites1747 suscipit, atque libenter pauperes introducit, Domino procurante dabitur ei1748 in praesenti tantum, et nonnunquam, ut supra dictum est, centuplum, et abundabit, et in futuro vita aeterna. Qui autem gratiam hospitalitatis et eleemosynae non habet, ita ut invitus pauperes hospitesque1749 videat et recipiat, atque cum malo animo et murmure hoc ipsum quod negare non potest, impendat, huic iusto Dei iudicio hoc ipsum quod habet in substantia temporali, vel in se ipso deficit, vel ab aliis rapitur atque distrahitur, nec fidelium eleemosynis augetur.
NOVICIUS: Satis placet expositio ista, et hoc propter exempla praecedentia.
MONACHUS: Licet frequenter contingat, ut claustrales propter Christum largi locupletentur, et contra ipsius mandatum tenaces depauperentur, de utroque tamen subiungam exemplum.

Notes:
  • 1745 Quomodo intelligendum sit: Date, et dabitur vobis. Sic omnes habent libri, excepto C, in quo codice titulus omissus est, et verba Nosse vellem usque ad sequens capitulum, praecedenti continuata sunt. Sed vide infra V, 47. 49. VI, 5. IX, 7. X, 67: quibus ex locis patet, centum et tria capitula posuisse auctorem in hac quarta distinctione.
  • 1746 Matth. 13, 12.
  • 1747 BC illos.
  • 1748 ei om B.
  • 1749 ACD hospites pauperesque.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para