Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXXI De, hospitalitate monachorum de Lacu.

In Menevelt1750 provincia Dioecesis Treverensis situm est quoddam coenobium nigri ordinis, quod Lacus1751 dicitur, nomen habens a re, personis possessionibusque pollens, et in religione ceteris1752 terrae nostrae coenobiis amplius florens. Ad hoc die quadam Saxo quidam hospitandi gratia divertit, qui multum caritative illic susceptus, aedificatus recessit. Non multo post dives quidam in Saxonia amicus eius in extremis agens, cum testamentum suum illo praesente faceret, ait: Vellem aliquid1753 legare pro anima mea, si scirem in quo loco optime esset locatum. Cui ille respondit: Juxta Coloniam claustrum quoddam est valde religiosum, in quo veraciter sunt homines Dei, et in hospitalitate, me teste, praecipui. Nusquam poteritis eleemosynam vestram melius, et animae vestrae locare utilius, quam in eodem loco. Ad eius consilium Saxo, ut puto quadraginta marcas argenti legavit, et decessit. Missa est per servum pecunia Coloniam, et quia status Dioecesis Coloniensis propter schisma, quod erat inter Ottonem et Philippum Reges, malus fuit, pecuniam ibi reliquit, et ad Lacum pedes veniens, Abbati rem per ordinem retulit. Qui misso cellerario, pecuniam ibidem1754 recepit. Haec mihi relata sunt a quodam religioso converso ordinis nostri.

Notes:
  • 1750 regio Eifliae, hodie Mayenfeld dicta. Conf. XII, 15.
  • 1751 vulgo Laach.
  • 1752 C prae ceteris, omisso amplius.
  • 1753 ADP aliqua.
  • 1754 BC ibi.
Indexed exemplum: TE018491
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para