Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXXII De inhospitali Praeposito nigri ordinis.

Eiusdem ordinis cella1755 quaedam in Episcopatu Coloniensi sita est, quam nominare nolo propter tempus, quam Praepositus tam tenax regit, ut neminem sponte sua hospitio secundum regulam suscipiat, cum tamen satis abundet. Episcopus1756 vero, qui et advocatus eiusdem cellae est, sciens hominem pecuniosum esse et inhospitalem, semel vel bis in anno cum plurimis equitaturis et multitudine militum hospitatur apud ipsum. In quorum receptione tantum expendit Praepositus, quantum sufficere posset ad susceptionem hospitum totius anni. Aliis vero monasteriis multo ditioribus idem Episcopus parcit, et sua largitur, ut impleatur praedicta sententia Salvatoris: Omni habenti dabitur, et abundabit1757; ei autem qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.
NOVICIUS: Satis mihi dictum fateor tam verbis quam exemplis contra avaritiam; nunc precor, ut idem facere non pigriteris contra gulam.
MONACHUS: Prius expedire te1758 debeo de gula quid sit, quae sint eius filiae, et quam periculosa sit illius tentatio, si ei consensus adhibeatur, corpori et animae, et1759 quibusdam tibi hoc ostendere testimoniis.

Notes:
  • 1755 cellae vocabulum saepe pro ipso monasterio usurpatur.
  • 1756 Engelbertum intelligit Gelenius ad eius Vit. p. 118.
  • 1757 et abundabit om D.
  • 1758 BC te expedire.
  • 1759 et om B; paulo post C ostendam.
Indexed exemplum: TE018492
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para