Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXXXIII De converso in missa dormitante, qui lignum pro carnibus rodebat.

Conversas quidam, sicut ab eius ore1830 audivi, cum die quadam auditor esset cuiusdam privatae missae, in canone modicum quid dormitans, ex illusione diaboli ipsum super quod prostratus iacebat lignum dentibus rodere coepit, ac si aliquid masticaret. Et erat stridor dentium eius, ut sonus muris testam nucis dentibus suis perforantis. Frater Richwinus cellerarius noster, qui ad missam eandem ministrabat, haec1831 audiens, in orationibus suis impediebatur. Et cum posset converso loqui, interrogabat eum, quid in missa inter dentes haberet, dicens, non potui propter vos orare. Respondit ille: Credite mihi, ego comedi bonas carnes. Unde habuistis illas? inquit. Respondit conversus: Diabolus infra illum canonem praeparaverat ori meo scutellam carnium bene refertam. Si non creditis, notate lignum, in quo iacui, vestigia, dentium meorum bene ibi reperietis. Et narravit ei qualiter a diabolo dormitans fuisset illusus. Lignum revera1832 ex dentibus eius fuerat corrosum. Sic inimicus viros religiosos quos decipere per gulam non potest vigilando, ad minus illis illudere conatur dormitando. Audi nunc de quadam virgine, quam per carnes non dormitantem, sed vigilantem visibiliter tentavit, nec tamen praevaluit.

Notes:
  • 1830 AD ab ore eius.
  • 1831 C hoc.
  • 1832 ADP vero.
Indexed exemplum: TE018502
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para