Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXXXVII De Hermanno incluso, cui diabolus pro piscibus obtulit stercora equina.

Retulit mihi frater Godescalcus de Volmuntsteine, quod die quadam diabolus fratri Hermanno incluso de Arnisberg1840, in specie hominis sibi noti1841, scutellam attulit1842 cum piscibus. Ille, eo quod adhuc mane esset, dixit ut poneret et recederet. Tempore quo erant praeparandi, in disco, in quo prius nihil esse videbatur nisi pisces, stercora reperta sunt equina.
NOVICIUS: Puto eundem virum religiosum pisces desiderasse, et poenam eiusdem peccati illusionem fuisse diaboli.
MONACHUS: Hoc satis probabile est. Per hoc etiam quod filii Israel cum carnibus et piscibus desideraverunt cepas et allea, recordor cuiusdam periculosae tentationis, in qua quidam poenitens per allea cecidit.

Notes:
  • 1840 Arnsberg.
  • 1841 B sibi noti hominis.
  • 1842 C obtulit.
Indexed exemplum: TE018506
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para